Roman numeral 10000 CC DD.svg

Quadra fictilis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Quadrae fictilis Imperii Ottomanici exempla e collectione Musei Luparensis

Quadra fictilis[1] sunt laminae ex argilla testa factae, quae ad firmandum et decorandum muros et areas quam foris tam et intus aedificiorum usurpantur. Saepius formam quadrati vel rectanguli habent, sed quadrae diversarum formarum produci possunt et producebantur. Poliri et ornamentis ad opus tessellatum componendum decorari possunt, sed saepe et impolita et sine ornamentis quadra producitur.

Milites Persici, opus tessellatum e palatio Darii in Susis

Historia[recensere | fontem recensere]

In Mesopotamia antiqua quadrae fictiles ad aedificia decoranda factae inventae sunt. Templum Elamiticum in Choghā Zanbil urbe saeculo XIII a.C.n. sic decoratum est. Porta Ištar famosa c. annum 575 a.C.n. constructa tota quadris fictilibus obtecta est. Multa ornamenta quadris collecta in Persepoli et in Susis Achaemenidarum capitibus servantur. In mundo Islamico, ubi animalia figurata prohibita erant, ornamenta e quadris fictilibus floruerunt.

In Roma antiqua opera tessellata non laminis fictilibus, sed fragmentis marmoris coloris varii colligebantur, quae ars opus sectile appellabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Asbiorni (Ebbe) Vilborg Norstedts svensk-latinska ordbok. s.v. Kakel (cf. Vitr. III 4, 4; 5, 2; 5, 5). Cf. lamna fictilis (Lexicon Morganianum s.v. tile), laterculus («baldosa» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 122. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice)).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad quadram fictilem spectant.