Putridum mare

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mari Putrido medio (hominis figura altitudinem monstrat)

Putridum mare[1] (Graece Σαπρὰ λίμνη, limen Putridus[2]) vel Sivasch[3] est lacuna vel maximus paludis Maeotidis limen, inter regionem Chersonensem Ucrainae et Crimaeam paeninsulam situs. Ab occidente isthmo Taurico a Ponto Euxino separatur, ab oriente lingua Arabatensi a palude Maeotide; per linguam Arabatensem fretum tenue Geničeskij Putridum mare cum palude Maeotide coniungit; anno 1929 harena a mari dispersa fretum alterum ortum est, Promoina nominatum.

Putridum mare supersalsum et minime altum est; altitudo media 0,5-1 m est. Paeninsula Čongarica et freto Čongarico in duas partes divisum est, quae ipsae multos sinus formant, quorum nunc multi aggeribus separati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 46°5′0″N 34°20′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica