Lingua terrae Arabatensis

Lingua terrae Arabatensis[1] est lingua terrae harenosa longissima, quae Putridum mare a palude Maeotide separat. In regione Chersonensi pars linguae septentrionalis et in Crimaea pars meridionalis sitae sunt. Freto tenui Geničeskij, quod Putridum mare cum palude Maeotide coniungit, extremitas linguae septentrionalis a terra continente separata est; anno 1929 harena a mari dispersa fretum alterum ortum est, Promoina nominatum.
Longitudo linguae Arabatensis plus quam 100 chiliometra, latitudo minima 270 metra est.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Арабатская стрелка. Vel barum Arabatense.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 45°42′0″N 35°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames |