Limen (sinus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Limen Tyraicus, per quem Tyras fluvius in Pontum Euxinum effunditur, in photographemate spatiali

Vide etiam paginam discretivam: Limen (discretiva)

Limen (-enis, m.; de Graeco λιμήν)[1] est genus sinus marini vel lacunae, quod saepe in litoribus Ponti Euxini invenitur. Limen aream habet magnam, sed altitudinem minimam, et a mari lingua terrae aut baro continuo separatur. Multi (sed non omnes) limenes aestuaria fluviorum sunt; per limenes magnos limenem Tyraicum Tyras, per limenem Hypanicum Hypanis, per limenem Borysthenium Borysthenes, per limenem Miussicum[2] Mius fluvius in mare effunduntur. Limen vel limenum systema maximum Putridum mare est, lingua terrae Arabatensi separatum; ab altera parte linguae Arabatensis limen Utliukensis[3] situs est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]