Disputatio:Pugna Catalaunica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine[fontem recensere]

Alex noster mutavit (proelium) apud campos Catalaunicos (inventionem meam fateor) in pugna Catalaunica (cum fonte saeculi XVI). Sed versiones in campis Catalaunicis/campos Catalaunicos sunt illae a Isidoro et Iordane scriptae. Quid sit tunc melius? Movenda est pagina rursus ad proelium in campis Catalaunicis/proelium in campos Catalaunicos?--Xaverius 22:29, 9 Novembris 2010 (UTC)[reply]

"Exstincto igitur Litorio, pace deinde Theuderedus cum Romanis inita, denuo adversus Hunnos, Galliarum provincias saeva populatione vastantes, atque urbes plurimas evertentes, in campis Catalaunicis, auxiliante Aetio, duce Romano, aperto Marte conflixit, ibique praeliando victor occubuit. Gothi autem, dimicante Thurismundo, Theuderedi regis filio, adeo fortiter congressi sunt, ut inter primum praelium et postremum trecenta fere millia hominum in eo certamine prostrarentur." - nihil de proelio! Alex1011 10:28, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]
"Convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauriaci nominantur, centum leuvas, ut Galli vocant, in longum tenentes etc. etc." - nihil de proelio! --Alex1011 10:35, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]
Ita, sed verbum talis proelium aut pugna necessarium est: non possumus simpliciter "in campis catalaunicis" scribere. Tandem, quod dicere volui, fontes antiqui in campis/campos utuntur pro nomine, et fortasse nos etiam in campis/campos utamur.--Xaverius 10:50, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]
Vide "Pugna Catalaunica" apud Google et mirare! Etiam "Proelio Catalaunico," locutionem a Mommsen ipso adhibitam! IacobusAmor 12:50, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]
Fortasse ego solummodo video in Pugna Catalaunica (sine in campis) Pugnam Catalaunicam.--Xaverius 13:13, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]
(Fons pro "clades Catalaunicae" [1] ab Alex nostro est de pugna cum Catalaunis, necnon cum Hunnis. Ob hanc rem censeo idoneum nomen paginae cum in campis esse)--Xaverius 14:28, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]

clades Catalaunicae[fontem recensere]

De alia pugna Catalaunica anni 274:

http://fr.wikipedia.org/wiki/Bataille_des_champs_Catalauniques

"The battle where Tetricus' army was defeated" --Alex1011 14:18, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]

Puto pugnam anni 451 clariorem quam illam anni 274 esse. Forsan necesse est nobis paginas Pugna Catalaunica (274) et Pugna Catalaunica (discretiva) creare? Ita pagina Pugna Catalaunica (451) ad Pugnam Catalaunicam redirectio sit.--Xaverius 14:28, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]
Ita vicipaedia Francica fecit [2]. Sed adhuc caremus pagina quae pugnam anni 274 describit. Alex1011 15:15, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]
Antequam tertia pugna Catalaunica erumpitur (!), possumus inter duas nectare si formulá utimur {{Videhom}}; igitur fortasse paginam discretivam creare non necesse est. Andrew Dalby (disputatio) 15:23, 10 Novembris 2010 (UTC)[reply]