Publius Suillius Rufus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Suillius Rufus (nescimus, quando natus sit; mortuus est post annum 58) senator Romanus primo saeculo post Christum natum erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Suillius filius Vistiliae fuit, qua multi fratres ex matre habuit, inter alia: Gnaeum Domitium Corbulonem, Quintum Pomponium Secundum fratremque eius Publium Calvisium Sabinum Pomponium Secundum, Miloniam Caesoniamque, uxorem Caligulae imperatoris. Uxorem duxit privignam Ovidii poetae, Perillam[1]. Filii Rufi Marcus Suillius Nerullinus, consul ordinarius anni 50 et Suillius Caesoninus erant.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Suillius quaestor Germanici Caesari fuit. Anno 24 Tiberio rogante Suillius, qui certe antea praetor fuerat, "convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse in insulam" amotus est[2]. Caligula regnante precibus sororis Miloniae revocatus et aut 41 aut 43/45 cum Quinto Ostorio Scapula consul suffectus creatus est. Claudio imperatore regnante delator terribilis omnibus invisus erat, sed Claudius eum tuebatur. Cum anno 47 Gaius Silius consul designatus et senatores alii "flagitant ... ne quis ob causam orandam pecuniam donumque accipiat"[3], Claudius capiendis pecuniis modum usque ad dena sestertia statuit, quem egressi repetundarum tenerentur"[4]. Anno 53/54 proconsul Asiae factus est. Post mortem Claudi auctoritas Suillii diminuta est.

Exilium[recensere | fontem recensere]

Anno 58 Lucio Annaeo Seneca auctore accusatus est: "Nec deerant qui haec isdem verbis aut versa in deterius Senecae deferrent. repertique accusatores direptos socios, cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicae pecuniae peculatum detulerunt. mox, quia inquisitionem annuam impetraverant, brevius visum [sub] urbana crimina incipi, quorum obvii testes erant. ii acerbitate accusationis Q. Pomponium ad necessitatem belli civilis detrusum, Iuliam Drusi filiam Sabinamque Poppaeam ad mortem actas et Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum, Cornelium Lupum circumventos, iam equitum Romanorum agmina damnata omnemque Claudii saevitiam Suillio obiectabant[5]". Suillius idcirco adempta bonorum parte in Baleares insulas pulsus est. Cum accusatores filium aggressi essent, Nero intercessit "tamquam satis expleta ultione"[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Epistulae ex Ponto IV 8
  2. Tacitus, Annales, IV 31
  3. Tacitus, Annales, XI 5
  4. loco citato cap. 7
  5. Tacitus, Annales, XIII 43
  6. loco citato