Jump to content

Decimus Valerius Asiaticus

E Vicipaedia

Decimus Valerius Asiaticus (natus circum annum 5 a.C.n., mortuus 47) senator Romanus fuit. Origo eius Vienna urbs in Gallia Narbonensi provincia fuit. Primus ex Vienna ortus consulatum suffectum anno 35 adeptus est. Uxorem Lolliam Saturninam duxit, cum qua Caligula imperator stuprum fecisse dicitur. Asiaticus particeps coniurationis in hunc imperatorem fuisse creditur ː nam vulgo ira commoto et saepius roganti qui essent Caligulae interfectores respondisse dicitur ː Utinam ego essem[1]. Nec dubitavit sese candidatum ad imperatoriam dignitatem profiteri donec Claudio praetorianis cohortibus freto concedere cogeretur[2] Postea Claudium imperatorem expeditione Britannica anno 43 secutus est. Anno 46 consul II ordinarius factus est. Messalina uxor Claudii, cum eum ad libidinem illicere non posset, Valerium per Publium Suillium Rufum coniurationis accusavit[3]. Damnato modus moriendi concessus est atque Asiaticus venas suas aperuit. Filius eius Valerius Asiaticus fuit[4]. Nepos autem Marcus Lollius Paullinus Decimus Valerius Asiaticus Saturninus, consul ordinarius anni 125 fuit.

  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XIX.159. Dio Cassius LIX.30
  2. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XIX.252.
  3. Tacitus, Annales XI 1,3-2
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1106-1107


Antecessores:
Marcus Vinicius II et Titus Statilius Taurus Corvinus
Consul
46
cum
Marco Iunio Silano
Successores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus IV et Lucius Vitellius III