Quintus Pomponius Secundus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Pomponius Secundus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 42) senator Romanus e gente plebeia fuit. Patria fortasse Iguvium in Umbria erat. Frater eius Publius Calvisius Sabinus Pomponius Secundus senator erat, cui praetori anno 31 vades exstitit, cum post casum Seiani praefecti praetorio a praetore Considio accusatus esset[1]. Anno 33 Considium et eius sororem Sanciam ipse accusabat[2]. Pomponius Caligula regnante humilis adulator fuisse dicitur[3]. Quintus Pomponius anno 41 consul suffectus erat, cum 24 Ianuarii Caligula caederetur. Cum collega Gnaeo Sentio Saturnino consilium rei publicae restituendae cepit et praetorianis militibus necatus esset, nisi Claudius imperator ei saluti fuisset[4]. Ad 30 Iunii consulatum tenuit. Anno 42 a Publio Suillio Rufo accusatus Lucii Arruntii Camilli Scriboniani motui se adiunxit et cum eo periit[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, V 8
  2. Tacitus, Annales, VI 18
  3. Cassius Dio LIX 29
  4. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIX 166-186 et 263-264.
  5. Nomen Pomponii in fastibus consularibus erasum est. Confer: Ingemar König, Der römische Staat II, Die Kaiserzeit, Stuttgardiae 1997, p. 466