Marcus Suillius Nerullinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Suillius Nerullinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum erat. Pater eius Publius Suillius Rufus delator infamis fuit, qui Claudio imperatore regnante magnam auctoritatem habuit magnamque fortunam adeptus est. Qua re Nerullinus et anno 50 consul ordinarius creatus est. Cum pater Nerone imperatore anno 58 relegatus est, princeps filium a poena servavit[1]. Anno 69/70 proconsul Asiae factus est[2]. Frater eius Suillius Caesoninus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XIII 43,5
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1092


Antecessores:
Gaius Pompeius Longus Gallus et Quintus Veranius
Consul
50
cum
Gaio Antistio Vetere
Successores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus V et Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus