Publius Silius Nerva (consul 28)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Silius Nerva (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Publius Silius, consul suffectus anno 3, patruus Gaius Silius Aulus Caecina Largus, consul ordinarius anni 13 erat. Silius Nerva anno 28 consul ordinarius creatus est[1]. Filius forsitan Aulus Licinius Nerva Silianus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 560


Antecessores:
Lucius Calpurnius Piso et Marcus Licinius Crassus Frugi
Consul
28
cum
Gaio Appio Iunio Silano
Successores:
Gaius Fufius Geminus et Lucius Rubellius Geminus