Gaius Fufius Geminus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Fufius Geminus (nescimus, quando natus sit; mortuus sit anno 31) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Urbs Salvia erat, ubi theatrum aedificavit. Pater eius Gaius Fufius Geminus erat, consul suffectus anni 2 a.C.n.. Uxor eius Mutilia Prisca erat. Ipse fuit familiaris Liviae Drusillae. Anno 20 quaestor Tiberii factus est, tum tribunus plebis erat et collegio VII virorum epulonum interfuit. Anno 29 consul ordinarius creatus est. Orationibus sagacibus saepius iram Tiberii movit. Anno 31 laesae maiestatis accusatus supplicio damnatus est[1] et cum uxore mortem voluntariam petivit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales VI 10
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 697


Antecessores:
Gaius Appius Iunius Silanus et Publius Silius Nerva
Consul
29
cum
Lucio Rubellio Gemino
Successores:
Marcus Vinicius et Lucius Cassius Longinus