Aulus Licinius Nerva Silianus (consul 65)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Licinius Nerva Silianus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Avus eius Aulus Licinius Nerva Silianus amicus Augusti et anno 7 consul ordinarius creatus est. Pater forsitan Publius Silius Nerva, consul anni 28 fuit. Licinius tum adoptatus est a quodam Aulo Licinio. Anno 65 consul ordinarius fasces tenuit, primo cum Marco Iulio Vestino Attico, deinde, cum is a Nerone propter coniurationem Pisonis necatus esset, cum Publio Pasidieno Firmo[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 177


Antecessores:
Gaius Laecanius Bassus et Marcus Licinius Crassus Frugi
Consul
65
cum
Marco Iulio Vestino Attico
Successores:
Gaius Luccius Telesinus et Gaius Suetonius Paulinus