Spurius Cassius Vecellinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Spurius Cassius morte damnatus ab ipso patre necatus. Opus tectorium Domenici Beccafumi pictoris in palatio publico Saenae Iuliae

Spurius Cassius Vecellinus aut Viscellinus (mortuus 485 a.C.n.) senator Romanus VI-V saeculi a.C.n. fuit, qui ter consulatum gessit et bis triumphavit. Nihilominus ob suspiciones adfectati regni morte damnatus est et domus eius solo adaequata.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cassius anno 502 primo consul creatus est. Una cum collega Opitre Verginio Tricosto bellum cum Auruncis[1] vel Latinis[2] gerens oppidum Pometiam[1] vel Cameriam[2] cepit et triumphum egit. Anno 493 a.C.n., cum consul II esset, templum Cereri dedicavit atque Foedus Cassianum pacis et amicitiae cum Latinis icit. Hic annus fuit cum prima secessio plebis in Montem Sacrum evenit.

Anno 486 consul III de Hernicis triumphavit, foedus Cassianum ad eos extendit. Sed historici antiqui in tertio consulatu eum tamquam longinquum Gracchorum antecessorem depingunt : iam enim agrum publicum a nonnullis patriciis sine iure occupatum et frumentum a tyranno Siciliae donatum non tantum plebi Romanae viritim et gratuito dividere sibi proposuerat sed etiam Latinis et Hernicis sociis. Quocirca anno proximo, simul atque magistratum deposuit, perduellionis accusatus morte damnatus est. Duas diversas traditiones de eius exitu nobis reliquere historici : sive a quaestoribus[3] Kaeso Fabio K.f. Vibulano et Lucio Valerio M.f. Potito regni affectationis coram populo accusatus comitiis tributis damnatus et saxo Tarpeio praecipitatus est[4], sive, quod minus veri simile eis videbatur, ab ipso patre in senatu delatus et, causa eius a senatoribus cognita, domi iure patrisfamilias necatus est[5].

Documentum de ea re in aede Cereris fuisse dicebatur, signum inscriptionem praebens : "Ex Cassia familia datum", tamquam illud signum e bonis Spurii Cassii deae sacratis factum esset. Memoriae damnatione quoque dignus visus est ille vir : domus eius solo adaequata tradebatur eo ipso loco quo vivente Tito Livio templum deae Telluris stabat[6]. Omnes narrationes tamen de Spurio Cassio, ut quae ad aetatem remotam et obscuram pertineant, dubiae fidei sunt : forsitan ex ipsa inscriptione et signo pars fabulae orta sit. Praeterea temporibus certius notis reipublicae Romanae gens Cassia sine dubio plebeia est, quod alioqui bene congruit cum aedis Cereris dedicatione. Nonnulli historici moderni coniecere quidem senatum Cassios ad plebem transferre ob illud ipsum scelus Spurii Cassi potuisse sed aeque verisimile est gentem plebeiam et potentem reipublicae liberae exeuntis maiores patricios et fictos sibi quaerere voluisse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Livius, Ab urbe condita 2.17.
  2. 2.0 2.1 Dionysius Halicarnassensis, Historia Romana 5.49.
  3. De quaestoribus parricidii agitur quorum meminerunt Duodecim Tabulae et qui de capitalibus causis cognoscebant. Tempore Ciceronis potius quaesitores magistratus huius generis dicebantur.
  4. Dion. Hal. Ant. Rom. VIII,67. Titus Livius II,41. Valerius Maximus VI,3,1.
  5. Dion. Hal. Ant. Rom. VIII,68. Titus Livius II,41. Mediam inter illas traditionem apud Ciceronem legimus (De Rep. II,60) ubi quaestor accusator est et pater contra filium fert testimonium.
  6. Cf. Cicero Pro domo 101


Antecessores:
Menenius Agrippa C.f. Lanatus et Publius Postumius Q.f. Tubertus II
Consul
502 a.C.n.
cum
Opitre Verginio Tricosto
Successores:
Postumus Cominius Auruncus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus)
Antecessores:
Aulus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus et Titus Veturius (aut Vetusius) Geminus Cicurinus
Consul
493 a.C.n.
cum
Postumo Cominio Aurunco II
Successores:
Titus Geganius Macerinus et Publius Minucius Augurinus
Antecessores:
Titus Sicinius (Sabinus) et Gaius Aquilius (Tuscus)
Consul
486 a.C.n.
cum
Proculo Verginio Tricosto Rutilo
Successores:
Servius Cornelius Maluginensis (Cossus) et Quintus Fabius K.f. Vibulanus