Ptilinopus perousii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ptilinopus perousii
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Columbiformes
Familia: Columbidae
Genus: Ptilinopus
Species: P. perousii
Binomen
Ptilinopus perousii
Peale, 1848

Ptilinopus perousii (Samoane manumā; Anglice many-colored fruit-dove) est species avium familiae Columbidarum. Insulas in Oceano Pacifico meridio-occidentali, praecipue in Polynesia Occidentali habitat, ubi in Insulis Samoanis, Tonga, et Vitiis observatur. Eius habitatio naturalis est humidae in locis planis silvae tropicae et subtropicae.

Avis est parva columbida, circa 23 cm longa. Mas est plerumque luteolus, corona rubra et fascia rubra trans dorsum. Femina est plerumque viridis, dorsaliter obscurior, capite pectoreque cinereoribus, corona rubra, covertis? sub cauda rubris in avibus Samoanis et flavis in avibus Tonganensibus et Vitiensibus.

Avis alte in arborum aulaeo vesci fructibus bacisque, praecipue ficubus, solet. Nidus est parvus ramorum suggestus, ubi femina unum parit ovum album.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ptilinopum perousii spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Ptilinopum perousii apud Vicispecies.