Proelium Bomarsund
Proelium Bomarsund | |
---|---|
Pars Belli Crimaeani | |
Classis Britannica castellum Bomarsund petit | |
Annus: | Mense Augusti 1854 |
Locus: | Bomarsund, Alandia in Mari Baltico |
Fortuna: | Victoria Foederatarum |
Casus belli: | Foederati castellum Russiae in Mari Baltico expugnare voluerunt |
Territoriae mutatae: | Alandia |
Exercitus | |
Regnum Unitum |
Imperium Russicum |
Duces | |
Carolus Ioannes Napier (classis praefectus) |
|
Copiae | |
20 000 nautae et 12 000 milites | 2 000 vel 3 000 |
Mortui sauciique | |
85 | 1 700 |
Proelium Bomarsund pugna inter Bellum Crimaeanum fuit.
Res gestae
[recensere | fontem recensere]Britannici et Francici aestate anni 1854 castellum Bomarsund navibus aggressi sunt, quod ad Aboenses insulas in Mari Baltico sitas pertinet. Hae ut omnis Finlandia tum ad Imperium Russicum pertinebant. Die 21 Iunii tres naves longae Britannicae insulam bombis petiverunt. Die 7 Augusti classis foederata ante insulam convenit et impetus coepit. Die 16 Augusti foederati insulam expugnaverunt et occupaverunt. Quamquam Francia et Britannia insulas Sueciae offerebant, Suecici hoc "donum Danaorum" negabant et a bello abstinebant.
Eventus
[recensere | fontem recensere]Bello finito foederati insulas reliquerunt, sed Pax Tertia Lutetiae stipulavit, ne Russia munitiones insulae reficeret.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Orlandus Figes Crimea: The Last Crusade, 2010, Allen Lane, p. 290 ISBN 978-0-713-99704-0
- German Werth, Der Krimkrieg, Geburtsstunde der Weltmacht Russland, Berolinum 1992 pp. 131 seq. ISBN 3-548-34949-8
Pugna apud Baschkadyklar • Proelium Constantiolae • Proelium Bomarsund • Proelium Navale Sinopae • Obsidio Durostori • Obsidio Portus Petri et Pauli • Proelium Almae • Obsidio Sebastopolis • Proelium Balaclavae • Proelium Inceromaniae • Proelium Eupatoriae • Proelium apud flumen Čërnajam • Expeditio Nautica Paludis Maeotis • Obsidio Carsiae