Alexander Ferdinandus Parseval-Deschenes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexander Ferdinandus Parseval-Deschenes
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Ferdinandus Parseval-Deschenes: imago
Nativitas: 27 Novembris 1790; Lutetia
Obitus: 10 Iunii 1860; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Officium: Second Empire senator
Munus: politicus, military personnel

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Legion of Honour
Sepultura: Coemeterium Père Lachaise
Alexander Ferdinandus Parseval-Deschenes

Alexander Ferdinandus (Francice: Alexandre Ferdinand) Parseval-Deschenes (natus 27 Novembris 1790 Lutetiae, mortuus die 10 Iunii 1860 eodem loco) dux militum ac vir publicus Francicus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1804 voluntarius ad exercitum Francicum accessit et particeps fuit expugnationi Martinicae insulae et anno 1805 Trafalgari Pugnae. Anno 1817 expeditioni interfuit, quae Guianam Francicam iterum occupabat et ad annum 1819 ibi praefectus navalis mansit. Anno 1822 nautas, qui naufragio afflicti ante oram Terrae Novae in summo periculo fuerunt, auxilium tulit. Itaque ei signum Legionis Honoris datum est. Anno 1838 classem Francicam in expeditionem contra Mexicum duxit. Anno 1840 praefectus classis Telonis Martii factus et postea Corialli eodem officio fungebatur. Deinde naves longas Franciae in Mari Mediterraneo duxit. Die 26 Ianuarii 1852 Napoleo Bonaparte praeses rei publicae eum senatorem nominavit. Anno 1854 inter Bellum Crimaeanum castellum Bomarsund proelio a Russicis expugnavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]