Bomarsund

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ruinae castelli Bomarsund

Bomarsund castellum nunc deletum in insulis Alandiae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Insulae Alandiae anno 1809 una cum Finlandia tota ad Imperium Russicum pervenerunt. Russici anno 1832 Britannia et Suecia invitis castellum exstruere coeperunt. Inter Bellum Crimaeanum castellum nondum finitum a Imperio Francico et Britannia proelio petitum est. Die 21 Iunii 1954 tres naves longae Britannicae insulam bombis petiverunt. Die 7 Augusti classis foederata ante insulam convenit et impetus coepit. Die 16 Augusti foederati insulam expugnaverunt et occupaverunt. Quamquam Francia et Britannia insulas Sueciae offerebant, Suecici hoc "donum Danaorum" negabant et a bello abstinebant.

Bello finito foederati insulas reliquerunt, sed Pax Tertia Lutetiae stipulavit, ne Russia munitiones insulae reficeret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]