Prodoxus y-inversum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Subordo : Glossata 
Infraordo : Heteroneura 
Superfamilia : Incurvarioidea 
Familia : Prodoxidae 
Subfamilia : Prodoxinae 
Genus : Prodoxus 
   

Prodoxus y-inversum est papilio familiae Incurvariidarum, in Novo Mexico meridio-occidentali, Arizona meridio-orientali, et Nivata meridiana endemicus. In desertis fruticosis et silvis apertis habitare solet.

Latitudo alarum est 11–16 mm. Ala anterior est paene alba, lineis atrofuscis alam transectantibus; lineis pallesciores in maribus. Lineae signum Y inversum diagnosticum in exteriore alae parte formant. Ala posterior est fuscus dilutus.

Larvae ut videntur Yucca baccata[1] et Yucca schotti (Agavaceae) vescuntur. In ambabus plantis, larva in cuniculo intra fructum vescitur, ubi ea durum pupationis cuniculum efficit. Fructus in quibus multae larvae insunt omnino duri fiunt et sic diutissime manere possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Riley, 1892, Proc. Ent. Soc. Wash. 2(3): 317.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Davis, D. R. 1967. A revision of the moths of the subfamily Prodoxinae (Lepidoptera: Incurvariidae). U.S. Nat. Hist. Mus. Bull. 255:1–170. Smiths. Contrib. Zool. 524:1–88.
  • Powell, J. A. 1984. Biological interrelationships of moths and Yucca schottii. Univ. Calif. Publ. Entomol. 100:1–93.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Olle Pellmyr, De specie apud situm tolweb.org (Tree of Life)