Roman numeral 10000 CC DD.svg

Procella pulveris

E Vicipaedia
(Redirectum de Procella pulvis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Series vehiculorum procellam pulveris in Iraquia per incursum Iraquiae 2003 tolerat.
Procella pulveris Pelvis Hellas anno 2001. Imago Anglice signata.
Procella arenae Al Asad Iraquiae sub occasum solis die 27 Aprilis 2005 appropinquat.

Procella pulveris vel procella arenae[1] est quotidiana res meteorologica in regionibus aridis et semiaridis inventa. Procellae pulveris oriuntur cum finis effluvii vel alius ventus fortis arenam et sordem laxam ex superficie sicca flaret. Particulae soli per saltationem et suspensionem ab alio loco feruntur et in alio loco deponuntur.

Sahara et terrae siccae circiter paeninsulam Arabicam sunt praecipui pulveris per aerem transportati fontes terrestres. Contributiones ab Irania, Pakistania, et India in Mare Arabicum, et Sinarum significant procellas pulverem in Oceano Pacifico deponere. Nonnulli arguerunt malam terrarum siccarum telluris administrationem, sicut ratio novalis neglecta, magnitudinem et crebritatem procellarum pulveris e marginibus desertorum amplificare, clima singulorum locorum omnisque telluris mutare, et oeconomias locorum afficere.[2]

Vocabulum procella arenae procellis in desertis visis saepissime adhibetur, praecipue in Sahara et aliis locis ubi arena sordibus vel saxis vulgatior est, cum, praeter particulas tenues quae visibilitatem obscurant, multa maiores arenae particulae proprius superficiem flentur. Vocabulum procella pulveris adhiberi verisimilius est cum particulae subtiliores trans spatia longa flentur, praecipue cum procella pulveris regiones urbanas afficiat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam tempestas pulveris et tempestas (h)arenae.
  2. Victor R. Squires, Physics, Mechanics and Processes of Dust and Sandstorms (Adelaide University, Australia).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad procellam pulvis spectant.