Principia et parametra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
SYNTAXIS
Iohannesviditpuellam.jpg

Theoria principiorum et parametrorum est visio doctrinalis in modum linguisticae generativae concepta, quae aditum praebet ad qualibet lingua naturali loquentium cognitionem syntacticam eiusque originem describendam. Qua in descriptione principia generalia omnibus linguis communia et parametra propria singulis linguis peculiaria primas partes agunt.

Principia et parametra ab intio a Noam Chomsky et Howard Lasnik proposita sunt, ubi dicunt, "Propositum aditus P&P esse omnes sententias descriptivas in duas categorias reducere: omnibus linguis invariantem, et cuidam linguae peculiarem."[1]

Ratio[recensere | fontem recensere]

Impetus theoriae principiorum parametrorumque est duplex. Si Chomskium sequimur, tot sunt universalia inter linguas, quae non sint necessaria ad systema linguarum intelligendi functionale construendum, ut hypothesis minime multiplicata limites structurae linguarum existere teneat,[nb 1] quare dicit Chomsky, "Investigatorem Martianum rationalem variationes (inter linguas) credere licet superficialiores inventurum, et collecturum unam exstare linguam humanam modo cum dialectibus minoribus."[2] Quidquid sit ratio uiversalium linguisticorum, praeterea constat liberos suam linguam maternam temporis inopiae causa institutionisque nimis celeriter adipisci,[nb 2] quae theoria paupertas stimuli appellatur. Si exstent principia omnibus linguis communia, fortasse centra in mente linguistica plurimis maioribusque regulis iam fixis formantur. Deinde libero sit minor labor de qualitate parametrorum modo finitorum arbitrari, eoque facilius quandam linguam adipisci possit.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Exemplum saepe datum est existentia subiectorum in sententiis omnium linguarum, quod principio tenetur. Linguae autem multae, sicut scilicet Latina, pronomina subiectiva facile omittunt. Secundum theoriam liberi sunt nati subiecta in sententiis necessaria esse iam scientes et inde est arbitrandum modo de qualitate parametri, quod subiecta manifeste explicanda esse mandat, quod mentibus fit fortasse modo aliquot sententiis auditis.[3][nb 3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide subter ut de aliis theoriis pro existentia universalium, sicut origine omnium linguarum communi, legas.
  2. Chomsky et alii habet scientiam usus linguae maternae esse adeptam non doctam sicut scientiam e.g. mathematicam
  3. In linguis nonnullis systemata imperfecta videntur. Exempli gratia, in lingua Anglica, in usibus formisque verborum fere omnibus sunt subiecta explicanda. In modo autem imperativo subiecta sunt omittenda. Hoc est scilicet problema apud theoriam P&P.

Citationes[recensere | fontem recensere]

  1. * Chomsky, N. and Lasnik, H. (1993) Principles and Parameters Theory, in Syntax: An International Handbook of Contemporary Research, Berlin: de Gruyter.
  2. Chomsky, N. New Horizons in the Study of Language and Mind. Cambridge University Press, 2000
  3. Carnie, Andrew (2002). Syntax: A Generative Introduction (1st ed.). Oxford: Blackwell Publishing. p. 23 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baker, M. 2001. The Atoms of Language: The Mind's Hidden Rules of Grammar. Basic Books.
  • Chomsky, Noam, et H. Lasnik. 1993. "Principles and Parameters Theory." In Syntax: An International Handbook of Contemporary Research. Berolini: de Gruyter.
  • Chomsky, Noam. 1995. The Minimalist Program. Current Studies in Linguistics. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]