Latinitas bona

Grammatica transformationalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chomsky in contione contra bellum Vancouverii (1904).

Grammatica transformationalis, vel grammatica transformationalis-generativa, in linguistica est grammatica generativa, praecipue linguam naturalem tractans, quae usum effectionum definitarum transformationes appellatarum implicat ad novas sententias generandas ex sententiis exstantibus. Notio a Noam Chomsky linguista Americano excogitata est, multaeque grammaticae transformationalis investigationes hodiernae per Programma Minimalisticum Chomskiano moventur.[1]

Chomsky anno 1957 Syntactic Structures edidit, librum in quo notionem evolvit quae dicit quamque sententiam in quadam lingua duos gradus repraesentationis habet: structuram profundam et structuram superficialem.[2][3] Structura profunda nucleares sententiae coniunctiones semanticas repraesentat, et supra structuram superficialem (quae phonologicam sententiae formam artissime sequitur) commutationibus ("transformationibus") describi potest. Chomsky arguit profundas omnium linguarum structuras simillimas esse, ac has structuras, omnibus linguis communes, proprietates retegere quas structurae superficiales celant.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Noam Chomsky, The Minimalist Program (Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press, 1995).
  2. Chomsky, Noam (1965). Aspects of the Theory of Syntax. MIT Press. ISBN 0262530074 .
  3. Port-Royal Grammar anni 1660 principia similia agnovit; Chomsky, Noam (1972). Language and Mind. Harcourt Brace Jovanovich. ISBN 0151478104 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]