Jump to content

Lingua naturalis

E Vicipaedia

Lingua naturalis, vel usitata, solita, sive cotidiana, in neuropsychologia, linguistica, et philosophia linguae, est quaelibet lingua quae e cerebris hominum inconsulte oritur. Usitate ergo, hae sunt linguae quibus homines, loquendo, vel gesticulando, vel tangendo, vel scribendo, sic utuntur ut inter se communicent. A linguis artificiosis et formalibus, sicut illae ad computatra programmanda et ad logicam investigandam adhibitae, distinguuntur.[1]

Nexus interni

  1. ↑ Lyons 1991:68–70.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Fernandes, Keith. 2008. On the Significance of Speech: How Infants Discover Symbols and Structure. Ann Arbor Michiganiae: ProQuest. ISBN 9781243524065.
  • Lyons, John. 1991. Natural Language and Universal Grammar. Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 9780521246965.
  • Musso, M., A. Moro, V. Glauche, M. Rijntjes, J. Reichenbach, C. Büchel, et C. Weiller. 2003. Broca's area and the language instinct. Nature Neuroscience 6:774–781.
  • ter Meulen, Alice. 2001. Logic and Natural Language. In The Blackwell Guide to Philosophical Logic, ed. Lou Goble. Blackwell.
  • Winograd, Terry. 1972. Understanding Natural Language. Novi Eboraci: Academic Press. ISBN 0127597506.
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!