Systole

Systole (-es, f.) est pars cycli cardiaci, quo cavitates cordis se contrahunt. Effectus actionis myocardii est expulsio sanguinis ex ventriculis cordis, latere dextro in circulum sanguinis minorem, sinistro in circulum sanguinis maiorem.
Etymologia[recensere | fontem recensere]
Systole mutuata est a verbo Graeco συστολή ('contractio') [< συν ('con-') et στέλλειν ('mittere')].
Contextus physiologicus[recensere | fontem recensere]
In organismo sanguis est vehiculum multiplicium substantiarum, ut oxygenii O2, carbonii dioxidi CO2, enzymorum, mineralium, et ceterorum, quae inter partes organismi transmittenda sunt, quibus fluxus sanguinis pernecesse est. Is motus sanguinis continuus in apparatu circulatorio actionibus muscularibus et cordis ac vasorum sanguineorum positus est.
Imprimis hunc motum sanguineum cor continue cardiomyocytis myocardii contrahentibus et relaxantibus efficere potest. Pars contrahendi systole vocitatur.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |