Prataria

E Vicipaedia
Prataria, Horti Nationales Terrarum Malarum, in Dacota Meridiana, in mixta terrarum graminearum regione, ubi vigent certae species graminis altorum et graminis brevis.
Flora graminis alti pratariae apud Pratariam Graminis Alti Midewin.
Gramina pratariae.
Fundus pratariae, milepost 213 in via I-29 Dacotae Meridianae (Maio 2010).
Genera regionalia pratariae in Civitatibus Foederatis.      Prataria graminis brevis      Prataria graminis mixti      Prataria graminis alti
Cynomys, "canes pratarienses."

Prataria est "campus latissime patens herbisque obsitus,"[1] oecosystema quod pars biomis terrarum graminearum, savannarum, et terrarum fruticosarum temperatarum ab oecologis habetur, in similibus condita climatibus temperatis, pluvia modica, et mixtura graminum, herbarum, et fruticum, potius arbores, sunt praevalens vegetationis genus. Inter regiones terrarum graminearum sunt pampae Argentinae, Brasiliae, et Uruguaiae, cum steppis Eurasianis. Terrae usitate pratariae appellatae in America Septentrionali patere solent. Vocabulum regionem amplectitur Terrarum Humilium Interiorum Canadae, Civitatum Foederatarum, et Mexici appellatam, quae omnes Magnas Planities comprehendit, cum terris umidioribus et aliquantum collinioribus ad orientem versus iacentibus. In Civitatibus Foederatis, regio consistit in pluribus vel omnibus civitatibus Dacota Meridiana, Dacota Septentrionali, Kansia, Nebrasca, et Oclahoma, cum ingentibus civitatum Montanae, Vyominae, Colorati, Novi Mexici, Texiae, Missuriae, Iovae, Illinoesiae, Indianae, Visconsiniae, et Minnesotae occidentalis et meridianae partibus. Valles Media Californiae etiam est prataria. Pratariae Canadienses vasta Manitobae, Saskatchewaniae, et Albertae spatia comprehendunt.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Secundum Theodorum Roosevelt, Anglice scribentem: "Verbum prairie in nostram linguam cepimus quia, cum nostri silvicolae rustici terram in Medio Occidenti primum attingerent, magnaque graminum altorum prata naturalia viderent—conspectum in silvis tenebrosis in quibus semper habitaverant ignotum—non sciebant quod ea appellare deberent, et vocabulum iam in usu inter incolas Francicos mutuati sunt."[2][3] Prairie est vocabulum Francicum 'pratum' significans, sed prataria est vocabulum Latina vulgaris sumptum, a Latino prato ut videtur medio aevo derivatum.[4][5]

Inter maiores pratariarum regiones sunt:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 624.
  2. Anglice: "We have taken into our language the word prairie, because when our backwoodsmen first reached the land [in the Midwest] and saw the great natural meadows of long grass—sights unknown to the gloomy forests wherein they had always dwelt—they knew not what to call them, and borrowed the term already in use among the French inhabitants."
  3. Theodorus Roosevelt, The Winning of the West (Novi Eboraci et Londinii: G. P. Putnam's Sons, 1889), 1:34
  4. "Romanic type *prātari•a" (OED).
  5. Webster's Ninth New Collegiate Dictionary (Springfield Massachusettae: Merriam-Webster Inc., 1985), 923.
  6. http://www.aldervillesavanna.ca.
  7. http://www.ojibway.ca/complex.htm.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jones, Stephen R., et Ruth Carol Cushman. 2004. A Field Guide to the North American Prairie. Peterson Field Guides. Bostoniae: Houghton Mifflin. ISBN 0618179291, ISBN 0618179305.
  • Heat Moon, William Least. PrairyErth (A Deep Map): An Epic History of the Tallgrass Prairie Country.
  • Manning, Richard. 1995. Grassland: The History, Biology, Politics and Promise of the American Prairie. Novi Eboraci: Viking. ISBN 0670853429.
  • Savage, Candace Sherk. 2001. Prairies: A Natural History. Greystone Books. ISBN 9781553655886.
  • Savage, Candace. 2004. Prairie: A Natural History. Photographemata James R. Page; adumbrationes Joan A. Williams. Vancuverii B.C.: David Suzuki Foundation: Greystone Books/Douglas & McIntyre Pub. Group; Berkeleiae Californiae.
  • White, Matt. 2006. Prairie Time: A Blackland Portrait. College Station: Texas A&M University Press. ISBN 1585445010.
  • Winckler, Suzanne. 2004. Prairie: A North American Guide. University of Iowa Press. ISBN 9781587294884.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]