Jump to content

Politicus (Plato)

E Vicipaedia
Codex Oxoniensis Clarkianus 39 cum textu Platonis de Politico anno 895 exaratus.

Politicus aut De regno[1] (Graece Πολιτικός) est opus philosophi Graeci Platonis anno incerto compositum, fortasse circa 360 a.C.n.: certe inter dialogos senectutis vulgo post Theaetetum et Sophistam ponitur. Hic iidem conlocutores atque in Sophista (Socrates, Theodorus, Eleates advena, Theaetetus, Socrates Minor) politicam artem et politicum virum finiendum quaerunt. Sermo enim continuatio est sermonis in Sophista relati: eodem die habetur statim post priorem. Eleates vir primas partes in hac demonstratione ut in priore interrogando agit atque in loco Theaeteti qui nunc ab opera data requiescit eius contubernalis et aequalis Socrates Minor responsa facit. Ita velut tertia pars tetralogiae haberi potest nisi quod Philosophus quamvis saepe nuntiatus[2] numquam compositus est.

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Hic dialogus saepe scholasticus et aridus visus est quia conlocutor advenae nihil paene agit nisi adsentitur e quo fit ut magistri dissertatio potius quam dialogus videatur. Praeterea saepe excursus ex quaestione fiunt ad methodum dialecticam emendandam[3] aut paradigma elaborandum[4]. Ita disputatio de natura politicae velut exercitatio dialectice et recte quaerendi ponitur.

Regem vel politicum hominem artem (τέχνη) quandam propriam possidere non dubium est: itaque repetitis ad eam definiendam binariis divisionibus quibus in Sophista usus esset advena Eleates paulatim artes non proprias secludit atque ita ad artem pastoriciam pervenit: rex est hominum pastor. Nondum hac definitione contentus quia rex homines non nutrit sed tantum curat atque multi alii hunc pastoris titulum sibi vindicare possent, per mythum[5] ostendit deum Cronum quidem olim aureae aetatis aevo hominum pastorem fuisse vere dici posse, nullum hominem huic oneri suscipiendo umquam parem fuisse. Methodum mutandam aestimat atque ut in scholis grammaticorum ad paradigmata decurrit.

Paradigma textoris artem eligit quam primo ab organorum texendi fabricatoribus secernit qui textoriam possibilem quidem faciunt, ipsi vero non texunt. Paulatim etiam a cognatis artibus lanificae, pectinatoris, fullonis etc. eam separat. Unde invenitur textoriam in intermiscendis subtemine stamineque consistere ut textum fiat. Qui istam viam longiorem esse arbitrentur respondet iustum modum (τὸ μέτριον) a mensura discernendo[6]. Mensura magnitudinem tantum metitur, modus vero qualitatis iudicio nititur et tam in dialectica quam in omnibus aliis artibus omnino necessarius[7] est. In hoc casu iustus modus est qui maxime ad paedagogicum propositum aptatur[8].

Textoris paradigmate fretus ministros regios (ut sacerdotes) ab arte regia secernit et postremo in homines miro aspectu et cognitu difficiles incidit. Quos ut investiget civitatum constitutiones inspicere decernit. Optima constitutio foret gubernatio scientiae quae numquam ad multitudinem sed fortasse ad unum aut duos pertinere posset. Illum enim qui ex scientia gubernaret et sine legibus et sine adsensu civium imperare licet quoniam semper optimum dinosceret atque decerneret. Leges optimo impedimento fuissent. At quoniam nemo cum scientia regia nascitur et diffidentia multorum eum impediret, huius idealis gubernationis inspectio in praesenti dimittenda est. Constitutiones quas in terris videmus (monarchiam, tyrannidem, aristocratiam, oligarchiam, democratiam sive legibus oboedientem sive eas spernentem) imitamenta vitiosa sunt quibus leges maxime necessariae erunt siquidem ad paucorum libidinem regi nolent. Nam legibus postpositis regnum tyrannis fit et aristocratia oligarchia. Dum leges vigent regnum optima constitutio est, postquam vero eversae sunt tyrannis pessima est. Inter civitates quae legibus reguntur democratia pessima est, optima vero fit inter illas quae illegaliter reguntur[9]. Nam Plato/Eleates putat democratiam ad multum boni aut mali faciendum vi carere quia in ea imperium inter plures divisum sit. Nunc liquet illos homines descriptu difficiles imitatores vitiosos et falsarios esse quos Plato 'factiosos' (στασιαστικούς) atque etiam sophistas appellat[10]. Itaque et eos qui in talibus constitutionibus operam dant e vera arte politica secludit.

Etiam strategi et iudices et oratores a politico secernuntur quoniam politicus homo eis imperare debet quando et quomodo artibus suis utantur. Rex erit qui, ut textor subtemen et stamen, contraria civium temperamenta secundum iustum modum miscere sciet et ita textum sociale civitatis harmonice contexere. Exempli gratia virtus (ἀνδρεία) et moderatio (σωφροσύνη) aliquo modo contrariae videri possunt quamquam ambae viri boni sunt. Nam virtus nimia in audaciam degenerat, moderatio nimia in ignaviam. Tum ambae civitati perniciosae fiunt. Quae omnia rex verus selectione aptissimorum et educatione et matrimoniis ad utilitatem communem moderabitur. Moderati erunt subtemen, fortes vero stamen e quibus texturam civitatis texet[11].

  1. Ita in editione Christiani Wecheli, Parisiis, 1548 [1]
  2. Exempli gratia 461a: ἐπειδὰν τόν τε πολιτικὸν ἀπεργάσωνταί σοι καὶ τὸν φιλόσοφον.
  3. 262a-263c de vitio in divisionibus per species faciendis: τὸ μέρος ἅμα εἶδος ἐχέτω. Cf etiam 287c.
  4. 277b-287b.
  5. 268e-275d.
  6. 283b-287b.
  7. 284d: ἡγητέον ὁμοίως τὰς τέχνας πάσας εἶναι, μεῖζόν τε ἅμα καὶ ἔλαττον μετρεῖσθαι μὴ πρὸς ἄλληλα μόνον ἀλλὰ καὶ πρὸς τὴν τοῦ μετρίου γένεσιν. τούτου τε γὰρ ὄντος ἐκεῖνα ἔστι, κἀκείνων οὐσῶν ἔστι καὶ τοῦτο, μὴ δὲ ὄντος ποτέρου τούτων οὐδέτερον αὐτῶν ἔσται ποτέ.
  8. 286e: καὶ δὴ καὶ λόγον, ἄντε παμμήκης λεχθεὶς τὸν ἀκούσαντα εὑρετικώτερον ἀπεργάζηται, τοῦτον σπουδάζειν καὶ τῷ μήκει μηδὲν ἀγανακτεῖν
  9. 303a-b: διὸ γέγονε πασῶν μὲν νομίμων τῶν πολιτειῶν οὐσῶν τούτων χειρίστη, παρανόμων δὲ οὐσῶν συμπασῶν βελτίστη· καὶ ἀκολάστων μὲν πασῶν οὐσῶν ἐν δημοκρατίᾳ νικᾷ ζῆν, κοσμίων δ᾽ οὐσῶν ἥκιστα ἐν ταύτῃ βιωτέον
  10. 303b-c: Οὐκοῦν δὴ καὶ τοὺς κοινωνοὺς τούτων τῶν πολιτειῶν πασῶν πλὴν τῆς ἐπιστήμονος ἀφαιρετέον ὡς οὐκ ὄντας πολιτικοὺς ἀλλὰ στασιαστικούς, καὶ εἰδώλων μεγίστων προστάτας ὄντας καὶ αὐτοὺς εἶναι τοιούτους, μεγίστους δὲ ὄντας μιμητὰς καὶ γόητας μεγίστους γίγνεσθαι τῶν σοφιστῶν σοφιστάς.
  11. 310e: τοῦτο γὰρ ἓν καὶ ὅλον ἐστὶ βασιλικῆς συνυφάνσεως ἔργον, μηδέποτε ἐᾶν ἀφίστασθαι σώφρονα ἀπὸ τῶν ἀνδρείων ἤθη.
Editio princeps: Venetiis, apud Aldum Manutium, 1513.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]