Jump to content

Politicus (Plato)

E Vicipaedia
Codex Oxoniensis Clarkianus 39 cum textu Platonis de Politico anno 895 exaratus.

Politicus (Graece Πολιτικός) est opus philosophi Graeci Platonis anno incerto compositum, fortasse circa 360 a.C.n.: certe inter dialogos senectutis vulgo ponitur post Theaetetum et Sophistam. Hic iidem conlocutores atque in Sophista (Socrates, Theodorus, Eleates advena, Theaetetus) politicam artem et politicum virum finiendum quaerunt. Sermo enim continuatio est sermonis in Sophista relati: eodem die habetur statim post priorem. Eleates vir primas partes in hac demonstratione ut in priore interrogando agit atque in loco Theaeteti qui nunc ab opera data requiescit eius contubernalis et aequalis Socrates Minor responsa facit. Ita velut tertia pars tetralogiae haberi potest nisi quod Philosophus quamvis saepe nuntiatus[1] numquam compositus est.

  1. Exempli gratia 461a: ἐπειδὰν τόν τε πολιτικὸν ἀπεργάσωνταί σοι καὶ τὸν φιλόσοφον.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]