Plusvalor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Plusvalor, Germanice Mehrwert, Anglice surplus value, secundum doctrinam Marxianam oritur ex differentia valoris qui constituitur quantitate laboris et valorem facultatis laborandi qui est minor illo. Valor facultatis laborandi operario restituitur forma salarii vel mercedis.

Quod Carolus Marx ita probare studet: Capitalista conducit operarios vel potius eorum laborandi facultatem eo fine, ut augeat suum capitale, idque per productionem mercium. Ex lege valoris emanat fons se ditandi. Nam ex una parte omnis valor commutativus mercium oritur ex labore operarii vel ex laboris temporis spatio ad earum fabricationem necessarium, ex altera parte operarius pro salario, quod est pretium mercis quae est operarii facultas laborandi, tantum aliquam partem fructus laboris sui accipit, cum capitalista reliquum quaestum ut plus-valorem sibi vindicet.

Multiplex habetur plus-valor. Plusvalor absolutus ex eo oritur quod labor diurnus producatur. Plusvalor relativus ex eo oritur,[1] quod per varios progressus technicos, cooperationis et specificationis laboris, utilitas seu fertilitas seu productivitas laboris augetur. Quare merces et victualia minopretio constabunt, operarius minus tempus adhibebit restitutioni virium suarum et maius tempus pro lucro capitalistae augendo. Ex his sequitur exspoliatio operarii sub specie iustitiae secundum regulas iusti contractus circa salarium. Operarius, qui non possidet bona productiva, cogitur vendere suum laborem capitalistae, qui eo abutitur ad augendas divitias.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Marx Das Kapital, Volumen I, Sectio III et IV

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]