Theoria valoris
Appearance
(Redirectum de Doctrina valoris)
Theoria valoris seu doctrina valoris explicare conatur valorem mercium. Oeconomici classici distinguebant inter valorem in permutatione et valorem usualem.[1].
Doctrina valoris classica docet valorem commutativum sola constare relatione, qua merces diversi generis inter se commutari possint, itaque harum usualem valorem quidem supponere, ab eo tamen interne[2] et per se independentem esse.[1] Omnis res, quae in foro emitur, duplicem valorem continet, et usualem et commutativum. Ille constituitur utilitate rei. Hic valorem usualem quidem supponit, sed unice constituitur temporis spatio laboris operarii necessarii. Merces tantum habent valoris commutativi, quantum laboris in perficienda merce necessarie consumptum est.[3]
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- An fieri possit: ut tot res novae conficiantur ut vendi amplius non possint ... Von David Abraham Portielje
- "De valoris natura" De valoris natura dissertatio inauguralis
- Ioannis B. Schuster S.J.: Pars II Ethicae Specialis Individualis