Divisio laborum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Divisio laborum[1], laboris divisio[2] seu laboris partitio[3] est specializatio laboris cooperativi in negotia eo consilio, ut productum laboris vel facultas laborandi augeantur. Per cursum temporis divisio laboris augebatur una cum productione et mercatura, una cum origine capitalismi et complexitate operationum industrialium. Demum, divisio laborum augebatur ope scientiae Tayloristicae quae laborum motibus et temporum spatiis studebat.

Plato divisionem laboris esse originem civitatis putavit.[4] Deinde Adamus Smith et Aemilius Durkheim de divisione laboris cogitaverunt. Carolus Marx divisionem laboris producere alienationem laboratorum putavit. Quae alienatio oriri ex manufactura, industria magna[5] et possessione privata machinarum.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. *Sigrides Albert: De "pretio iusto", VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., tomus 45, 2009, fasc. 176.
  2. David Abraham Portielje anno 1834
  3. "De valoris natura", p. 36., De valoris natura dissertatio inauguralis
  4. Plato, Res publica Liber III
  5. Carolus Marx et Fridericus Engels, Die deutsche Ideologie, I: "Feuerbach"
  6. Carolus Marx, De Capitalis, Volumen I, Sectio IV, Caput 12

Nexus interni