Piassina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Piassina
Longitudo 818 chm
Altitudo principii 28 m
Moles decussis 2550 /s
Area ex qua aqua affluit 182 000 chm²
Principium Piassino lacus
(Putorana)
Ostium Sinus Piassinensis
maris Karensis
Regio territorium Crasnoiarense
Russiae

Piassina[1] (Russice Пясина) est flumen in territorio Crasnoiarensi Russiae. In planitie elevata Putorana e lacu Piassino initium capit, circa 818 chm per tundram paludinosam multis flexibus et ramis fluit. Per Byrranga montes pervenit et prope Taimyr paeninsulam in sinum Piassinensem maris Karensis per aestuarium longum influit. Insulae Labyrinthi[2] in ostio Piassinae sitae sunt.

Anno 1605 Lucas Moskvitin ad ostium Piassinae primus mari advenit, ab ostio Obii profectus. Anno 1610 nautae Mangaseae Condratius Kurochkin et Ioseph Šepunov e Turuchansk urbe ad ostium Piassinae advenerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Пясина.
  2. Russice Лабиринтовые острова.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 70°3′37″N 88°4′4″E, 73°53′12″N 87°4′21″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Piassinam flumen spectant.