Latinitas bona

Putorana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Putorana in tabula geographica Asiae designata

Putorana[1] (Russice Путорана) est planities elata, pars planitiei elevatae Siberiae Mediae,[2] in septentrio-occidente territorii Crasnoiarensis Foederationis Russicae sita. Altitudinem ad 1701 m habet. Prominentia terrestris est combinatio planitierum altarum, montium cum cacuminibus planis atque vallium profundarum (saepe cum lacibus fundos illarum occupantibus). Biotopus est silva pinifera ad altitudinem 300–350 m in septentrio-occidente et 500 m in meridie, ab altitudine 500–700 m autem tundra est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Путорана, плато - pl. elata Putorana"[1]; "Tentamen determinationis activitatis lichenum in planitie elata Putorana (planities elevata Sibiriae Mediae]"[2]
  2. "Среднесибирское плоскогорье - pl. elevata Sibiriae Mediae"[3]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Putorana spectant.