Byrranga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Montium Byrranga situs colore aurantio indicatus est

Byrranga[1] (Russice Бырранга) est iugum montium in paeninsula Taimyrica. In territorio Crasnoiarensi Russiae montes siti sunt. Mons Glaciariorum (Lednikovaja) altissimus diu putabatur, sed dimensione correcta facta nunc mons sine nomine, altitudinis 1125 m, 100 chm a Monte Glaciariorum distans, habetur. Tundra, glaciaria et desertum Arcticum declivia montium Byrranga occupant. Taimyr Inferior et Piassina flumina per montes Byrranga in Oceanum Glacialem erumpunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 76°0′0″N 108°0′0″E, 74°29′16″N 96°1′43″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica