Darwinismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Darwinismus est ratio evolutionis biologicae a Carolo Roberto Darwin et aliis excogitata, quae affirmat omnes organismorum species ortas esse et crescere per selectionem naturalem pravarum variationum hereditate exceptarum quae singularis facultatem certandi, superandi, prolesque generandi augentur. Hic consensus scientificus, etiam ratio et theoria Darwiniana appellatus, latas transmutationis specierum notiones primum comprehendit vel evolutionis, quae generalem acceptionem scientificam confecit postquam Carolus Darwin On the Origin of Species anno 1859 edidit, librum qui notiones proposuit quae suas rationes antecesserant, sed deinde certas notiones selectionis naturalis, obicis Weismannianae vel in genetica medii biologiae molecularis dogmatis attigit.[1] Vocabulum, quamquam plerumque evolutionem biologicam stricto attingit, a creationistis ad originem vitae attingendam, adeoque ad sententias evolutionis cosmicae adhibita est, quarum neutra cum opere Darwiniano coniungitur. Darwinismus ergo habetur fides et probatio operis Darwiniani et praecursorum, in loco aliarum rationum, designationis divinae et originum extraterrestrialium amplectens.[2][3]

Thomas Henricus Huxley vocabulum Darwinismum mense Aprili anni 1860 Anglice excogitavit.[4] Quod adhibitum est ad notiones evolutionarias generatim describendas, inter quas priores notiones sicut Spencerismus. Multi fautores Darwinismi illius temporis, inter quos Huxley, exceptiones habebant de significatione selectionis naturalis, ac Darwin ipse rationem credidit quae Lamarckismus denique appellabatur. Strictus neodarwinismus Augusti Weismann (1834–1914) paucos fautores saeculo undevicensimo exeunte traxerunt. Ab annis 1880 fere ad circa 1920, aliquando defectio Darwinismi appellata, physici proposuerunt varias mechinationes evolutionarias alteras, quae ad ultimum defendi non poterant. Evolutio synthesis hodiernae evolutionariae ab annis 1930 ad annos 1950, selectionem naturalem cum genetica populorum et Mendeliana amplectens, Darwinismum forma nova redintegravit.[5]

Cum annis 1870 Darwinismus late recipiretur, grylli Caroli Darwin corpore Hominoidei vel simii picti evolutionem significabat.[6]

Vocabulum Darwinismus, quamquam in usu inter auctores scientificos mansit cum rationem evolutionariam hodiernam commemorarent, magis magisque affirmatur vocabulum in ratione evolutionaria hodierna haud aptum esse.[7] Exempli gratia, Darwin opus Gregorii Mendel nesciebat,[8] et ergo hereditatem solum incerte et parum accurate intellexit. Nempe posteriorem rationum progressum non scivit, ac sicut Mendel ipse, nihil de motu genetico intellexit.[9][10] In Civitatibus Foederatis, creationistae vocabulum Darwinismum saepe pro verbo obtrectationis adhibent in fides sicut naturalismus atheisticus, sed in Britanniarum Regno vocabulum nullas significationes latentes habet, libenter adhibitum pro corpore theoriae evolutionem et praesertim selectionem naturalem tractante.[11]

Usus saeculo undevicensimo[recensere | fontem recensere]

Darwinismus mox repraesentare coepit varias evolutionarias et saepe revolutionarias biologiae societatisque philosophias. Una ex prominentissimis sententiis, in locutione salus aptissimi (1864) summatim descripta, ab Herberto Spencer philosopho, postea symbolica Darwinismi facta est, quamquam quod de evolutione Spencer ipse intellexit (anno 1857 expressae) theoriae Ioannis Baptistae Lamarck similius erat quam theoriae Darwinii, et theoriam Darwinianam divulgatam (anno 1859) antecessit. Quod nunc Darwinismus socialis appellatur eius tempore fuit synonymum Darwinismi—adhibitio ad societatem principiorum Darwinianorum certamen attingentium, plerumque finibus civilibus contra philanthropiam favens. Alia interpretatio, cui Franciscus Galton, semiconsobrinus Darwinianus, insigniter favebat, erat Darwinismum significavisse quia selectio naturalis ut videbatur homines civilizatos non iam afficiebat, genera hominum inferioria putata (qui mox ex copia genorum percolabuntur) genera superioria superare possent, et rationes voluntariae ad corrigendum aptae essent desiderabiles, quod est fundamenta eugenicae.

Darwin iam vivus, stricta verbi Darwinismi definitio carens, adversarii et fautores rationis biologicae Darwinianae verbum pariter adhibebant quandocumque in laioribus contextibus volebant. Hae notiones homines in multis civitatibus moverunt, et Ernestus Haeckel quod in Germania Theodisce Darwinismus appellabatur excogitavit, quamquam evolutionis Spencerianae similis, Darwinismus Haeckelianus theoriae Caroli Darwin solum procul similis fuit, et haudquaquam in selectione naturali fundatus est. Anno 1886 Alfredus Russel Wallace iter lectionum trans Civitates Foederatas fecit, Novi Eboraci incipiens et iter per Bostoniam, Vasingtoniam, Kansiam, Iovam, et Nebrascam ad Californiam pergens, de ratione quam Darwinismum sine difficultatibus appellavit legens.[12]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Wilkins, "How to be Anti-Darwinian" (TalkOrigins Archive, 1998).
  2. "Expelled Exposed: Why Expelled Flunks on what evolution explains" (National Center for Science Education)
  3. "Galactic Darwinism," 9 Decembris 2006.
  4. T. H. Huxley, "ART. VIII.—Darwin on the origin of Species," (Westminster Review, Aprili 1860:541–570). "What if the orbit of Darwinism should be a little too circular?"
  5. Bowler 2003:179, 222–225, 338–3399, 347.
  6. Browne 2002:376–379.
  7. Olivia Judson, "Let’s Get Rid of Darwinism," New York Times, 15 Iulii 2008.
  8. Sclater 2006.
  9. Laurence Moran (1993). "Random Genetic Drift". TalkOrigins Archive 
  10. Joel Hanes, "What is Darwinism?" (TalkOrigins Archive).
  11. Scott et Branch 2009:90.
  12. "Evolution and Wonder: Understanding Charles Darwin: Speaking of Faith from American Public Media."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Darwinismum in Victionario.