Ioannes Gummer

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Gummer
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Gummer: imago
Ioannes Gummer: imago
Nativitas: 26 Novembris 1939; Stockport
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Selwyn Gummer; Margaret Sybille Vera Mason
Coniunx: Penelope Jane Gardner
Proles: Ben Gummer, Felix John Gummer, Leonora Cecily Gummer, Cordelia Charlotte Gummer

Ioannes Gummer, vulgo plene John Selwyn Gummer, Lord Deben (natus Stockport in oppido comitatus Cestriae die 26 Novembris 1939) est politicus Britannicus factionis Conservativae.

Filius clerici Selwyn Gummer, in oppido nativo et apud scholam Roffensem in Cantio educatus est. Alumnus est collegii Selwyn universitatis Cantabrigiensis, quam universitatem eodem tempore frequentabat atque Leo Brittan, Michael Howard, Kenethus Clarke, Normannus Lamont, Normannus Fowler. Legatus est Parlamento Regni Uniti ab anno 1970 usque in 1974 pro circulo Lewisham occidentali, iterum ab anno 1979 usque in 2010 pro Eye et Suffolcia littorali.

Gummer sicut pater ad Ecclesiam Anglicam pertinuerat. Post quam Ecclesia Anglica mulieres ad presbyteratum ordinavit se ad fidem catholicam convertit. Fautor est Ordinariatus Personalis Dominae Nostrae Valsinghamensis(en).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Margaritae Thatcher 1979–1990