Petrus Baláž

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Peter Baláž in Congressu universali anno 2011 Hagae celebrato

Petrus Baláž (natus die 8 Octobris 1979 ad Partizánske in regione Trenčín) editor Slovacus et linguae Esperanticae fautor studiosus. Coordinatur multa programma didactica in campo E@I, disposuit Congressum universalem anno 2016 Nitriae celebratum et electus est anno 2012 esperantista anni honorarius.

Vita[recensere | fontem recensere]

Praeter res Esperanticas dedicat se ad graphicas artes, pelliculas, interretialia. Callet praeter sermonem patrium linguas Esperanticam, Bohemicam, Theodiscam, Anglicam, Polonicam et Russicam.

Absolutorio ad Academiam periegeticam in Piešťany recepto annos duos in Germania et in Austria laboravit. Anno 2003 Iuventutem Esperanticam Slovaciae cum aliis condidit, cui annis a 2003 ad 2008 praeerat. Anno 2004 praeses vicarius Foederationis Esperanticae Slovacae creatus est. Membrum apud E@I (Educatio ad interrete) factus est anno 2003, anno 2005 in praesidio Unionis Esperantici Europaeae sedet. Apud Vicimediae sectionem Slovacam quoque operam dabat. Domus eius editoria Espero vocatur, quae anno 2003 fundata praesertim Esperantica edit. Summus et valde bonus moderator fuit Congressus universalis ab Universali Societate Esperantica mense Iulio 2016 Nitriae celebrati.

Honores[recensere | fontem recensere]

Pluries inde ab anno 2006 nominatus erat praemio de esperantista anni honorario, antequam 2012 revera laurearetur. Laudabant eius curas in rebus interretialibus et in cooperatione trans totam Europam. Eum scholam aestivam Esperanticam et conventum scientificum KAEST optime disposuisse necnon multos iuvenes ad aestimationem magnam Esperantici duxisse.

Anno 2005 iam esperantista anni honorarius Slovacus fuerat; Slovaci eum saepius honorarunt titulo "Esperanta ago de la jaro" de maximi momenti actionibus pro Esperantico (e.g. anno 2007 propter seminarium "Slava Esperanta studado"/SES, anno 2008 propter seminarium "Ago-Semajno"/AS).

Opera[recensere | fontem recensere]

Baláž, Peter: Európsky preukaz pre deti, Partizánske : Espero, 10 p. Baláž, Peter: Internaciaj vortoj en Esperanto / Medzinárodné slová v Esperante, Partizánske : Espero, 2005, 46 p. ISBN 8096904256

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Baláž spectant.