Pervigilium
Pervigilium (Graece παννυχίς pannychis) sive vigilia[1] est sacrum, quo tota nocte religionis causa ex consilio somno renuntiatur.
Pervigilium apud antiquos
[recensere | fontem recensere]Pervigilium apud Graecos et Romanos antiquos fuit sacrum quod per noctem totam durabat, participibus igitur sine somno vigilantibus; quae res ad deos venerandos saepe facta est. Galba Imperator pervigilium annuale observavit ad honorem Fortunae.[2] Nomen pervigilii usurpatur in titulis et carminis anonymi "Pervigilium Veneris", saeculo fere IV compositi, et opusculi cuiusdam a Petro Louys Francogallice scripti, scilicet Pervigilium mortis.
Pervigilium occasionem praebere temulentiae necnon libidinum interdum videtur. Aulus Gellius in Noctibus Atticis historiam recitat,[3] a Menandro in Plocio et post eum a Caecilio narratam, de puella in pannychide seu pervigilio stuprata.[4] Talis historia et in Menandri Epitrepontibus reperitur.[5] Ad pervigilium Priapi incitat Quartilla in episodio librorum Satyricon Petronii.[6]
Verbum igitur adhibetur a scriptoribus qui cenas longiores et luxuriosas vituperant. De epulis a Vitellio iuxta Ticinum celebratis Tacitus dicit: "Apud Vitellium omnia indisposita, temulenta, pervigiliis ac bacchanalibus quam disciplinae et castris propiora;"[7] Suetonius auctor est Vitellium in Appennini iugis pervigilium egisse.[8][9]
Vigiliae sub tempus mortis habitae
[recensere | fontem recensere]Cum Iudaeus mortuus est, homines ad corpus mortui vigilias agunt et psalmos (Tehillim) canunt, donec exsequiae habeantur.
In religione Christiana, imprimis in Ecclesiis Orthodoxis et Catholicis, saepe vigilia agitur, cum aliquis graviter afficitur valetudine, ut precibus ac votis adiuvetur. Vigiliae ab hora mortis usque ad funus extenduntur, ut pro mortuo oretur nec corpus solum relinquatur.
Vigiliae in liturgia Christiana
[recensere | fontem recensere]Vigiliae, quae ex psalmis, precibus, recitatione Sacrae Scripturae et interdum praedicatone exstare solent, vesperi ante festa maiora liturgica agi possunt. Hac consuetudine mos Iudaicus continuatur, qui novum diem magis ab occasu solis quam a media nocte incipere vult.
Vigilia maximi momenti est Vigilia Paschalis. Ab ecclesia antiqua per totam noctem celebrata est, ut adhuc in Ecclesiis Orientalibus fit. In ecclesiis occidentalibus liturgia vespertina in Sabbato Sancto aut missa media nocte ante Dominicam Resurrectionis Domini celebrata sunt, quae illam vigiliam memorant.
In Ecclesiis Orthodoxis vigiliae nocturnae (quae ex vespera, laudibus matutinis et prima hora consistunt) vesperis dierum Domini et omnium festorum maiorum (sicut Duodecim festa principalia Orthodoxa et festa sanctorum) per annum liturgicum aguntur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cereris vigiliae, Plaut. aul. prol. 36 et 795.
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Galba" 4.3
- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.23.14-22
- ↑ Menander, Plocium fr. 335 Koerte. Caecilius, Plocium
- ↑ Menander, Epitrepontes 452 [276] et passim
- ↑ Petronius, Satyrica 21.7
- ↑ Tacitus, Historiae 2.68
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 10.3
- ↑ Cereris vigiliae, Plaut. aul. prol. 36 et 795.