Jump to content

Paxamus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Paxamus fuit scriptor Graecus, fortasse saeculi II a.C.n., cuius opera nunc deperdita sunt. In lexico cuius titulus est Suda repperimus indicem operum Paxami.[1]

Opera Paxami de re rustica legerunt et Varro et Columella.[2] Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis, et in Fragmentis Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servatis nonnulla excerpta ex opere Paxami dempta. Pollux Paxamum laudat ut auctorem de re culinaria.[3] Athenaeus in Deipnosophistis eundem citat quia primus verbo Latino isicia usus est.[4]

Paxamus, ut credunt nonnulli, etiam vivit in nomine panis biscocti quem Graeci paximadion appellant.

  • Georgica (de agricultura)
  • De re culinaria ordine alphabetico
  • De arte tinctoria
  • Boeotica
  • Ars duodenaria (de figuris Veneris)

Index fragmentorum

[recensere | fontem recensere]
  • Fragmenta Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servata[5]
  • Hesychius s.v. kachrydias artos.
  • Geoponica 2.4: de aquae investigatione.
  • Geoponica 2.43: qualia semina a quali herba iniuria afficiuntur.
  • Geoponica 4.9: de unguentaria vite.
  • Geoponica 5.29: de secunda pampinatione.
  • Geoponica 7.10: quibus temporibus vina in vappam perverti soleant.
  • Geoponica 7.23: quomodo vinum facias quod multam aquae mixturam ferat, quo modice insumptum multis sufficiat.
  • Geoponica 9.17: quomodo et quando oleas videmiare et legere oportet.
  • Geoponica 10.12: de plantatione pistaciorum (pars capituli).
  • Geoponica 10.34: quomodo punicum acescens dulce fiat.
  • Geoponica 10.54: ut aridi fici fructus integri permaneant.
  • Geoponica 10.62: de insitione amygdalae.
  • Geoponica 10.84: arborum cura quae singulas earum noxas sanat.
  • Geoponica 12.17: de brassica et medela ex eadem.
  • Geoponica 12.32: de caucalidibus.
  • Geoponica 12.40: de portulaca.
  • Geoponica 13.4: de muribus domesticis.
  • Geoponica 13.7: de talpis.
  • Geoponica 13.10: de formicis.
  • Geoponica 14.17: variae gallinarum medelae.
  • Geoponica 15.6: ut vindemiator mellis non pungatur.
  • Geoponica 15.10: ut a vespis aliquis non pungatur.
  • Geoponica 17.13: de medela boum, et ne ossa deglutiant.
  • Geoponica 18.21: melcae praeparatio compendiaria.
  • Geoponica 20.6: de piscibus (Paxamus cum aliis laudatur).
  1. Suda s.v. "Paxamos".
  2. Varro, De re rustica 1.1.13; Columella, Rei rusticae libri 1.1.13, 12.4.2.
  3. Pollux, Onomasticon 6.71
  4. Athenaeus, Deipnosophistae 376d.
  5. E. Oder, K. Hoppe, Corpus hippiatricorum Graecorum vol. 2 (Lipsiae, 1927) vol. 2 pp. 330-336.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]