Paulus Petrík

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Petrík, sinistro a latere vir secundus, Lutetiae anno 2010

Paulus vulgo Pavol Petrík (natus die 11 Aprilis 1973 apud Lipany in regione Fragopolitana) interpres et moderator Slovacus est. Esperantici fautor indefessus est et Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum membrum valde fidele.

Vita[recensere | fontem recensere]

Absolutorio gymnasiali ad Sabinov recepto in universitate Fragopolitana linguae Anglicae studuit et baccalaureatu est coronatus. Inde operam dat velut interpres et corrector scriptorum in linguis Anglica et Esperantica. Privatim insuper historicis, periegeticis, musicis, birotariis, itinerariis rebus favet.

Operae in Esperanticis datae[recensere | fontem recensere]

Anno 1993 factus est rerum Esperanticarum fautor et ad examen linguisticum anno 2014 Nitriae sese praesentavit: ibi gradum C1 secundum normas Europaeas linguisticas magna laude implens diploma digne obtinuit. Anno 2003 iam gregem esperantistarum iuvenum Slovaciae condiderat, qui dicitur Slovakia Esperanta Junularo (SKEJ). Sectionem catholicorum esperantistarum ducit et praeest Associationi mancorum esperantistarum (Asocio de Esperantistoj Handikapuloj/AEH); adhaeret Universali Societati Esperanticae et Foederationi Slovacae Esperanticae.

Periodicum esperantistarum Slovacorum, cui titulus Esperantisto Slovaka, sollerter moderatur. Maximo ardore autem rebus Esperanticis catholicis favet et particeps fuit variis in conventibus minoribus et maioribus et in studiis biblicis. Iam anno 2002 pro actionibus catholicis Esperanticis praemium est nactus.

Opus Alexandri Korzhenkov convertit de vita Zamenhofiana (La vivo de Zamenhof) et opus Mariani Repka cui titulus Ni ne estas senpovaj (2003). Succurrit conversurus in libro Marcelli Drlík cui titulus La ĉeĥa kuracisto en la koro de Afriko (2006). Variis periodicis symbolas prelo mandandas dedit et dat.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]