Alexander Korzhenkov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alexander Korzhenkov, esperantista e Russia, anno 2007 in Diebus Balticis Esperanticis

Alexander Korzhenkov (Russice: Александр Корженков; natus die 23 Maii 1958 Kamishlov in oppido, in provincia Catharinopolitana Russiae) esperantista et editor Russicus est. Studiis Tumeni in Instituto industriali finitis ingeniarius factus est de olei terrigeni ductibus primo Tumeni et inde ab anno 1984 Catharinopoli. Aestate anni 2001 commigravit Regiomontum.

Actiones in Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Rerum Esperanticarum fautor factus est Tumeni anno 1976 ubi esperantistarum gregi locali et turbae regionali praefuit. Annis inter 1981 et 1982 secretarius fuit asseclarum LKS, quae organizatio associationi officiali (Asocio de Sovetiaj Esperantistoj /ASE) aliquo modo sese opponebat. Cum aliis condidit et moderatus est adhuc alios conventus non officiales (e.g. Urala Esperanto-Komitato, Rondo Kulturo). Annis inter 1992 et 1994 praeses vicarius Associationis Russicae Esperanticae (Ruslanda E-Asocio) et denique praesidens Russicae Esperanticae Unionis (Rusia Esperantista Unio/REA) annis inter 1995 et 1997 erat. In summo gremio Universalis Societatis Esperanticae patriam suam ex anno 1998 repraesentat et colit. Conventus innumerabiles disposuit, praelectiones atque horas instructorias atque cursus multos habuit.

Labor editorius[recensere | fontem recensere]

Edidit et moderatus est periodica varia sponte sua (e.g. "Sezonoj", "Ekzakte"). Inde ab anno 1991 periodicum Undae Esperantici conficit atque conscribit. Cum uxore Galena Gorecka libros octoginta edidit inter quos nonnullos e linguis vernacularibus converterat. In periodicis Esperantice et Russice scriptis persaepe commentarios sive progymnasmata appareri iussit. Apud Associationem diurnariorum Esperanticorum internationalem anno 1992 agere coepit velut apud circulum PEN internationalem.

Opera selecta propria[recensere | fontem recensere]

  • Ankoraŭfoje pri la Esperanta gazetaro. Eseoj. Sezonoj. Regiomonti. 2007.
  • Anton Ĉeĥov en Esperanto. Eseoj. Sezonoj. Regiomonti. 2005. Praelectio die mortis Antonii Čechov centesimo habita
  • Bibliografio de Esperantaj kaj interlingvistikaj libroj eldonitaj en Ruslando kaj Sovetunio. Halina Gorecka, Aleksander Korĵenkov. Bibliografioj. Sezonoj. Regiomonti. 2005.
  • Esperanta-rusa vortaro / Slovar esperanto-russkij. Catharinopoli. 1997. 30 paginarum
  • Esperanto en Ruslando. H. Gorecka, A. Korĵenkov. Sezonoj. Catharinopoli. 2000.
  • Esperanto post la jaro 2000. UEA. Roterodami. 1998.
  • Fjodor Dostojevskij en Esperanto. Sezonoj. Regiomonti. 2005. Oratio habita in edendo opere "Blankaj noktoj" (15.6.2002).
  • Historiaj Studoj. Sezonoj. Catharinopoli. 1992. 167 paginarum
  • Historio de Esperanto. Sezonoj. Regiomonti. 2005. 128 paginarum.
  • Homarano. La vivo, verkoj kaj ideoj de d-ro L.L. Zamenhof. Sezonoj / Litova E-Asocio. Regiomonti et Counae. 2009. 320 paginarum.
  • Katalogo de esperantaj kaj interlingvistikaj libroj eldonitaj en Ruslando kaj Sovetunio. H. Gorecka, A. Korĵenkov. Sezonoj. Catharinopoli. 1999 (editio tertia).
  • Konciza gramatiko de Esperanto / Kratkaja grammatika esperanto. Ruslanda Esperantisto. Catharinopoli. 1997. 15 paginarum.
  • Unu ringo ilin regas. J.R.R. Tolkien en Esperanto. Sezonoj. Regiomonti. 2008. 16 paginarum.
  • Zamenhofologio. Aktualaj problemoj kaj taskoj. Sezonoj. Regiomonti. 2009. 16 paginarum.
  • Ĉiuj kune. Aktoj de la Strategia Forumo, Montpeliero 1998. Corsetti, Lee, Tonkin, Peyraut, Korĵenkov. UEA. Roterodami. 1999.

Addenda[recensere | fontem recensere]

Nisi res edit saepe et magno gaudio iuventutem elementa Esperantica docet. Anno 2009 Esperantista anni honorarius proclamatus est propter explorationem vitae et notionum Ludovici Zamenhof. Cum uxore anno 2010 praemium egregium FAME adeptus est, quod Alae in Germania distribuunt.

Tabula informatoria[recensere | fontem recensere]

Externi nexus[recensere | fontem recensere]