Paschalis Mocumbi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Paschalis Mocumbi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Aprilis 1941; Mozambicum
Patria: Mozambicum

Officium

Officium: Prime Minister of Mozambique
Munus: politicus, Medicus, gynaecologist

Consociatio

Factio: FRELIMO

Paschalis Mocumbi, vulgo plene Pascoal Manuel Mocumbi (die 10 Aprilis 1941 natus in pago Inharrime provinciae Inhambane) est medicus et politicus Mozambici.

Ad missionem Mocumbi et in urbe Laurentii Marques educatus est. Studia medicinae persecutus est, propter sodalitates politicas interrupta, ab anno 1960 usque in 1973 in universitatibus Ulisiponensi in Portugallia, Pictaviensi in Francia, Lausannensi in Helvetia. Interdum anno 1962 in Tanzania inter conditores adfuit aciei liberationis Mozambici (FRELIMO). In hac civitate medicus laboravit, deinde in urbe Beira Mozambici.

Minister a valetudine meruit ab anno 1980, deinde minister a rebus externis ab 1987. Primus minister patriae fuit ab anno 1994 usque in 2004.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]