Iosephus Pacheco

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephus Pacheco
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Pacheco: imago
Nativitas: 10 Aprilis 1958; Buzi District
Patria: Mozambicum

Officium

Officium: Assistant Secretary, Gubernator, interior minister, agriculture minister, agriculture minister, Minister rerum externarum
Munus: politicus

Iosephus Pacheco, vulgo plene José Condungua Pacheco (die 10 Septembris 1958 natus in pago Búzi provinciae Sofalae natus) est agronomus et politicus Mozambici.

Beirae in urbe educatus est. Erudiri in agronomia Manicae coepit, quae studia apud collegium iuxta Wye universitatesque Minnesotensem et Wisconsinensem persecutus est. Eisdem annis director agriculturae meruit in provincia Zambezia ab anno 1980 usque in 1990, deinde director nationalis ab evolutione agronomica. Ab anno 1995 usque in 1998 minister vicarius ab agricultura fuit, praeside Alberto Chissano, deinde gubernator provinciae Capitis Delicati, deinde ab 2005 minister a rebus internis, praeside Armando Guebuza. Anno 2010 sub eodem praeside minister ab agricultura factus est, quod officium sub praeside Philippo Nyusi retinuit. Die 12 Decembris 2017 minister a rebus externis promotus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Pacheco spectant.