Jump to content

Hadrianus Maleiane

E Vicipaedia
Wikidata Hadrianus Maleiane
Res apud Vicidata repertae:
Hadrianus Maleiane: imago
Hadrianus Maleiane: imago
Nativitas: 6 Novembris 1949; Matola-Rio
Patria: Mozambicum

Hadrianus Maleiane, vulgo plene Adriano Afonso Maleiane (Matola in urbe die 6 Novembris 1949 natus) est politicus Mozambici.

Partim in oppido nativo educatus est, partim Beirae et in urbe Laurentii Marques vel Maputo, ubi arti rationariae studuit. Recentius Universitatem Maputensem et Scholam Studiorum Orientalium et Africanorum Londiniensem frequentavit.[1] Inter annos 1991 et 2006 gubernator fuit argentariae Mozambicensis eodemque tempore membra Mozambicensia Argentariae mundanae et Fundi monetarii internationalis rexit. A die 19 Ianuarii 2015 minister a vectigalibus meruit, praeside Philippi Nyusi, sed sub eodem praeside die 3 Martii 2022 primus minister creatus est.

  1. De eruditione vide MMO

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]