Alcinda Abreu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alcinda Abreu
Res apud Vicidata repertae:
Alcinda Abreu: imago
Nativitas: 13 Octobris 1953; Buzi District
Patria: Mozambicum

Officium

Consociatio

Factio: FRELIMO

Alcinda Abreu, vulgo plene Alcinda António de Abreu (die 13 Octobris 1953 nata in vico Nova Sofala pagi Búzi in provincia Sofala) est politica Mozambici.

In urbe Beira educata est. Universitatem Maputensem in Mozambico, collegium Universitatis Londiniensis in Anglia, universitatem Witwatersrand in Africa Australi frequentavit. Vidua est politici Maradali Mamadhusen, qui iuxta praesidem Samora Machel malo casu aeroplani die 19 Octobris 1986 mortuus est.

Alcinda Abreu ministra a rebus socialibus meruit ab anno 1994 usque in 1997, praeside Ioachimo Chissano. A praeside Armando Guebuza die 3 Februarii 2005 ministra a rebus externis, deinde die 27 Martii 2008 ministra a circumiectu facta est, quo officio usque in annum 2015 functa est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]