Parnassius phoebus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Parnassius phoebus sacerdos BE-MK-3256e.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Papilionidae 
Subfamilia : Parnassiinae 
Tribus : Parnassiini 
Genus : Parnassius 
Species : P. phoebus 
Parnassius phoebus 
(Fabricius, 1793)  
Adumbrationes e Das kleine Schmetterlingsbuch, libro Hübnerano.

Parnassius phoebus est species papilionum subfamiliae Parnassiinarum familiae Papilionidarum, quae in Eurasia et America Septentrionali endemica est. In Alpibus, Uralibus, Siberia, Kazakhstania, Mongolia, Sina, Alasca, Canadaque ad meridiem per Civitates Foederatas ad Utam et Novum Mexicum invenitur.

Larvae plantis generum Saxifragae et Sedi et speciei Sempervivi montani vescuntur. Species simillima est Parnassius smintheus.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Turlin, Bernard, et Luc Manil. 2005. Étude synoptique et répartition mondiale des espèces du genre "Parnassius" Latreille 1804 ("Lepidoptera Papilionidae"). Lutetiae: Luc Manil.
  • Evans, Arthur V. 2007. Field Guide to Insects and Spiders of North America. Sterling Publishing Co. ISBN 978-1-4027-4153-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Parnassium phoebum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Parnassius phoebum apud Vicispecies.