Ordo Corinthius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ordo Corinthius est una e quinque ordinibus columnarum classicis. In hierarchia ordinum inter Ionicum et Compositum collocatus est. "Ordo Corinthius, ut levissimus, aedificiis congruit, qui splendidiorem exigant magnicentiam quibusque maior debetur reverentia et maiestas. Talia erant sacra Iunonis et Veneris delubra."[1].

Structura[recensere | fontem recensere]

Fundamentum aedificii ordinis Corinthii ex stereobate (στερεοβάτης), quae maxima ex parte solo condita est, et crepida (κρηπίς) sive tribus gradibus compositum est. Summus gradus stylobates (στυλοβάτης) appellatur; quae fundamentum est columnarum ad altiora tendentia.

Columna Corinthia 24 striarum in basi cum plinthe posita capitellum Corinthium fert, cuius corpus "calathus" dictum octo foliis acanthi circumdatur. Ex foliis angularibus crescunt sic dicti "caules" (καυλός), quorum crassior "voluta" nominata angulum capitelli versus tendit, alter vero minor nomine "helix" (έλιξ) in medium capitellum. Volutae abaca fulcire videntur, super unumquemque eorum rosa sculpta est.

Contignatio composita est ex epistylio trium fasciarum et zophoro levi aut caelato. Post denticulum, cymam reversam et cymatium sequitur corona et sima forma cymae rectae.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Ordo Corinthius recentissimus est ordinum columnarum Graecorum. Saeculo quinto exeunte capitellum Corinthium "inventum" est.

.

Origo termini[recensere | fontem recensere]

Narratio Vitruvii de origine ordinis Corinthii a Claudio Perrault illustrata, 1684

Vitruvius[2] genus Corinthium (sive ordinem Corinthium) virginalis habere gracilitatis imitationem, quod virgines propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiant in ornatu venustiores dicit. Tum de origine ordinis Corinthiii tradit hanc narrationem[3]:

Virgo civis Corinthia iam matura nuptiis inplicata morbo decessit. Post sepulturam eius, quibus ea virgo viva poculis delectabatur, nutrix collecta et conposita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit. Is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerit conlocatus. Interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti. Tunc Calimachus qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus catatechnos fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit; ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinrich Bauer: Korinthische Kapitelle des 4. und 3. Jahrhunderts v. Chr. (= Athenische Mitteilungen. 3. Beiheft). 1973.
  • Pierre Gros: Aurea Templa. Recherches sur l’architecture religieuse de Rome à l’époque d’Auguste. 1976.
  • Wolf-Dieter Heilmeyer: Korinthische Normalkapitelle (= Römische Mitteilungen. 16. Ergänzungsheft). 1970.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ordinem Corinthium spectant (Corinthian order, Corinthian columns).