Disputatio:Pantheum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pantheon, pantheoi? (following the Greek) or Pantheon, Pantheonis? (3rd declension). Do we have a Latin source for it? I just can think of Dio Cassio, who wrote in Greek... maybe it Latin it held a dofferent name?--Xaverius 12:08, 11 Maii 2008 (UTC)

Lewis & Short: Pantheon or Pantheum, -i, n. Mentioned in Pliny, among other places. Where would you get 'Pantheonis' from? The -on would want a long vowel to pick up that analogy. —Mucius Tever 00:31, 13 Maii 2008 (UTC)
Mycēs is right. The Latin form "Panthēon/Panthēum, -i" is also proved by the Greek name Πάνθειον. --Neander 01:28, 13 Maii 2008 (UTC)
Ecce locus in Mirabilia Urbis Romae:
<<16. Quare factum sit Pantheon et postmodum oratio Bonifacii.
<<Temporibus consulum et senatorum, Agrippa prefectus subiugavit Romano senatui Suevios, Saxones, et alios occidentales populos, cum quatuor legionibus, in cuius reversione tintinnabulum statue Perside, que erat in Capitolio, in templo lovis et Monete (sonuit). Uniuscuiusque regni totius orbis erat statua in Capitolio, cum tintinnabulo ad collum; statim ut sonabat tintinnabulum, cognoscebant illud regnum esse rebelle. Cuius tintinnabulum audiens sacerdos qui erat in speculo in ebdomada sua, nuntiavit senatoribus. Senatores autem hanc legationem prefecto Agrippe imposuerunt. Qui rennuens non posse pati tantum negotium, tandem convictus petiit consilium trium dierum; in quo termino quadam nocte ex nimio cogitatu obdormivit. Apparuit ei quedam femina, que ait: "Agrippa, quid agis? in magno cogitatu es", qui respondit ei: "Sum, domina". Que dixit: "Confortare et promitte michi te templum facturum quale tibi ostendo, ei dico tibi si eris victurus". Qui ait: "Faciam, domina". Que in illa visione ostendit ei templum in hunc modum. Qui dixit: "Domina, que es tu?". Que ait: "Ego sum Cibeles, mater deorum. Fer libamina Neptuno qui est magnus deus, ut te adiuvet. Hoc templum fac dedicari ad honorem meum et Neptuni, quia tecum erimus et vinces". Agrippa vero surgens letus hoc recitavit in senatu. Cum magno apparatu navium, cum quinque legionibus, ivit et vicit omnes Persas et posuit eos annualiter sub tributo Romani senatus. Rediens Romam fecit hoc templum et dedicari fecit ad honorem Cibeles matris deorum et Neptuni dei marini et omnium demoniorum et posuit huic templo nomen Pantheon. Ad honorem cuius Cibeles fecit statua deauratam, quam posuit in fastigio templi super foramen et cooperuit eam mirifico tegmine ereo deaurato. Venit Bonifatius papa tempore Foce imperatoris christiani. Videns illud templum ita mirabile dedicatum ad honorem Cibeles matris deorum, ante quod multotiens a demonibus Christiani percutiebantur, rogavit papa imperatorem ut condonaret ei hoc templum; ut sicut in kalendis novembris dedicatum fuit ad honorem Cibeles matris deorum, sic illud dedicaret in kalendis novembris ad honorem beate Marie semper virginis que est mater omnium sanctorum. Quod Cesar ei concessit, et papa cum omni Romano populo in die kalendis novembris dedicavit; et statuit ut in isto die Romanus pontifex ibi celebraret missam et populus accipiat corpus et sanguinem Domini, sicut in die Natalis Domini; et in isto die omnes sancti cum matre sua Maria semper virgine et celestibus spiritibus habeant festivitatem et defuncti habeant per ecclesias totius mundi sacrificium pro redemptione animarum suarum.>> IacobusAmor 13:00, 11 Maii 2008 (UTC)

Movenda[fontem recensere]

In Oxford Latin Dictionary atque in PHI Latin texts formam nominativam/accusativam "Pantheum" solum invenio. Lesgles (disputatio) 22:35, 8 Februarii 2015 (UTC)

Ergo pagina ad Pantheum moveatur! Bis-Taurinus (disputatio) 22:57, 8 Februarii 2015 (UTC)
Ita! Andrew Dalby (disputatio) 09:41, 9 Februarii 2015 (UTC)
Tamen in famoso dictionnario Gaffiot, ambae formae inveniuntur Panthēum et Panthěon : http://www.lexilogos.com/latin/gaffiot.php?q=panthe Quid igitur agendumst?--Viator (disputatio) 18:52, 9 Februarii 2015 (UTC)
Apud auctores antiquos solum Pantheum inveniri videtur. Nescio, unde Gaffiot Pantheon formam sumpserit, nam loci quos indicat (Plin. 36.38 et Amm. 16.10.14) Pantheum praebent. Neander (disputatio) 19:20, 9 Februarii 2015 (UTC)
OED dicit: pantheon Anglicum "< post-classical Latin pantheon a temple consecrated to all the gods (6th cent.; compare classical Latin pantheum)". Lesgles (disputatio) 20:14, 9 Februarii 2015 (UTC)
Verisimiliter Gaffiot Panthěon apud poetam invenit quia indicat (contra rythmum verbi graecanici) vocalem ě brevem esse. Legistine Epigramma 30 Ausonii quod indicat Gaffiot quoque? ego non adhuc inveni (numeratio forse mutata est) Vale optime.--Viator (disputatio) 10:13, 10 Februarii 2015 (UTC)
Etiam apud Ausonium Pantheum invenitur in epigrammate 30 quod Mixobarbaron liberi patris signo marmoreo in villa nostra omnium deorum argumenta habenti appellat. Haec est inscriptio:
Ogygidae me Bacchum vocant,
Osirin Aegypti putant,
Mysi Phanacem nominant,
Dionyson Indi existimant,
Romana sacra Liberum,
Arabica gens Adoneum,
Lucaniacus Pantheum.
Usque miror, unde Pantheon illud Gaffiotii. Neander (disputatio) 13:51, 10 Februarii 2015 (UTC)
Mi Viator et alii, vidistisne Du Cange [1]?
PANTHEON, Templum omnium Deorum, cui nunc S. Mariæ Rotundæ nomen. Anastasius in Epitome Chron. Casin. apud Murator. tom. 2. pag. 354 :
Impetravit (S. Bonifacius PP. IV.) donari Ecclesiæ Christi templum Romæ quod ab antiquis Pantheon antea vocabatur, quod quasi omnium videretur esse Deorum.
Vide Lexic. Pitisci.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pantheum, pro Basilica, in vet. Inscript. apud Mabillonium Ital. pag. 224 :
Sacrophagum et Pantheum cum tricono disposuit et perfecit ;
id est, Basilicam tricameratam.
Lesgles (disputatio) 17:15, 9 Aprilis 2015 (UTC)
Non Ducangium hac in re consului, quia de usu antiquo verbi quod est Pantheon agitur, quod a Neandro in discrimen iacebatur. Praetuli igitur scriptores antiquos excutere. Ex quo apparet tam apud Plinium quam apud Sevium verbum Pantheon extitisse. Etiam in Paulo Diacono invenitur. Quid pluris? Vale.--Viator (disputatio) 19:45, 9 Aprilis 2015 (UTC)
Plinius, Naturalis historia 9.121 "... in Pantheo ..." ; 34.13 "... in Pantheo ..." (editione Sillig usus sum). Andrew Dalby (disputatio) 08:52, 10 Aprilis 2015 (UTC)
De Du Cangio, respondebam tantum Viatoris commentario "verbum Pantheon ignotum erat auctoribus medaevalibus"; secundum Cangium, nonnullis quidem eruditis verbum erat notum. Lesgles (disputatio) 14:47, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Etiam "Pantheon" in Plinio invenitur : Plin., Naturalis Historia, XXXVI, 15, 24 : "Pantheon Iovi Ultori ab Agrippa factum, cum theatrum ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis Libonis". Vide etiam : Servius, in Virgili Aeneide, IX, 408 : "tholum nonnulli aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Pantheon". Igitur tam Pantheum quam Pantheon antiquitus inveniuntur. Vale.--Viator (disputatio) 12:39, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Utilis sit editionem aut nexum dare, quia in hac editione Plinii (Mayhoff) lego "non et tectum diribitori ab Agrippa facti, cum theatrum ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis Libonis?" et in hac editione Servii (Thilo), "alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est". Lesgles (disputatio) 14:40, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Editio (vetusta) commentariorum Servii, quam habeo ego, ad loc. Aen. 9.408 verbum "Panthaere" [sic] a manuscripto reportat, coniectura "(Pantheon)" parenthesibus addita. Si hoc verum sit (et cf. textum alii editoris a Lesgles citatum) nihil nos dicit de orthographia Serviana.
Verbum "Pantheum", vestimentum Latinum gerens, ab auctoribus classicis certe adhibetur. Plinius (inter antiquiores solus) haesitat. Sed confiteri debemus ipsum Plinium, textibus Graecis modo suo Latine versis, formas Graecissantes in textu suo interdum introducit eorundem verborum quae alibi pura Latinitate scribit. Hic, mi amici, nullam rationem video, cur "Pantheon" praeferamus. Andrew Dalby (disputatio) 15:27, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Ne Plinius quidem haesitare videtur, nam locus a Viatore nostro citatus corruptus est, in quo Ludovicus Ian iam dudum recte diribitori legit recte codici B(ambergensi) fisus. "Pantheon" igitur e caelo sumptum esse videtur; adde quod Pantheum non Iovi Ultori dedicatum erat sed omnibus deis (et praesertim Marti et Veneri). Neander (disputatio) 18:01, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Sint hi omnes loci corrupti, restat tamen Paulus Diaconus apud quem verbum "Pantheon" invenitur. Paulus Diaconus, Historia gentis Langobardorum, V, c. 37 : "Idem papa Bonifacio petente iussit in veteri fano, quod Pantheon vocabant, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi omnium non deorum, sed daemonum cultus erat ibi deinceps fieret omnium memoria sanctorum".--Viator (disputatio) 19:01, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Etiam apud Bedam nostram Venerabilem, II.4: "templum Romae quod Pantheon vocabatur, ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum". Eamdem scripturam reperio in editione J. E. King (Loeb, 1930), p. 222. (Quanta disputatio de tantilla distinctione! :) ) Lesgles (disputatio) 21:39, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Maneat igitur verbum Pantheon quod iure ac merito in hoc lemmate inscribebatur et quod immerito explosum est!--Viator (disputatio) 22:00, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Nemo delere suasit, nisi fallor. Andrew Dalby (disputatio) 08:45, 11 Aprilis 2015 (UTC)
A! erravi. Tu, Viator, delevisti (vide hic) sed mox restituisti. Andrew Dalby (disputatio) 09:00, 11 Aprilis 2015 (UTC)
Delevi enim ut "nomen mediaevale" et restitui ut "nomen antiquum" ut verum est, vale optime.--Viator (disputatio) 19:38, 11 Aprilis 2015 (UTC)
Nonne Beda et Paulus Diaconus scriptores mediaevales sunt? Neander (disputatio) 07:50, 12 Aprilis 2015 (UTC)
Scribunt in fine Antiquitatis (sed habuitne Antiquitas finem ?) vel in initio mundi mediaevalis sed ad scripta antiqua anteriora sese referunt (quod Pantheon vocabatur, ab antiquis), non ipsi verbum graecanicum cuderunt.--Viator (disputatio) 12:59, 12 Aprilis 2015 (UTC)
Bene, at quoniam certe scimus apud antiquos Pantheum dictum esse — sicut dixerunt Plinius; "Aelius Spartianus" [Vita Hadriani]; inscriptio Severi et Antonini; Ausonius — demiror, ad quos "ab antiquis" illud Bedae referatur. Constat Bedam et Paulum Diaconum de eadem re loqui, et quidem de re, quae inter Phocatem et Bonifatium expedita erat. Cum sermo patrius Phocatis Graecus esset, veri simile est Bonifatium Graecanice adisse Phocatem. Forsitan nomen Graecum Pantheon ex illis actis depromptum sit? Neander (disputatio) 15:36, 12 Aprilis 2015 (UTC)
Si utilis sit philologis, dicere possum unde Beda orthographiam "Pantheon" dempsit. Fide editoris Caroli Plummer, Liber pontificalis fons fuit huius capituli. Editio Mommseniana illius operis orthographiam "Pantheum" in textum recipit, sed "Pantheon" inter varias lectiones subiungit (videte hanc paginam). Ergo Beda e manuscripto "deteriori" (iudice Mommsen) librum pontificalem citavit. Andrew Dalby (disputatio) 16:20, 12 Aprilis 2015 (UTC)
Proh dolor! verbum "Pantheon" solum in manuscriptis deterioribus invenitur. Quanta mala fortuna!--Viator (disputatio) 20:33, 12 Aprilis 2015 (UTC)
Quae cum ita sint, Viator optime, suadeo, ut exitum disputationis respiciens notam ad Pantheon pertinentem ad diem perducas. Neander (disputatio) 14:10, 13 Aprilis 2015 (UTC)
Restitui igitur ad statum quo ante, vale optime.--Viator (disputatio) 20:17, 13 Aprilis 2015 (UTC)