Panopeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Panopeus (discretiva)

Panopeus (Graece Πανοπεύς), heros mythologiae Graecae, Phoci[1] et Asterodiae[2] filius. Cum fratre suo Criso iam in utero matris battuebat; ergo Iuppiter eos varias urbes condere iussit[3]. Panopeus Panopen urbem Phocidis condidit[4]. Amphitryoni socius bello contra Teleboas gerendo fuit[5]. Venatus Calydonii particeps fuit[6]. Si Agathiae epitaphium[7] non de alio Panopeo narrat, bonus venator fuit et morsu scorpionis perit. Epei[8] et Aeglae Thesei amasiae[9] pater.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paus. II 29, 4.
  2. Tzetz. sch. ad Lycophronem, 939.
  3. Hes. fr. 58 Merkelbach — West.
  4. Paus. X 4, 1.
  5. Apld. II 4 7. Bello finito praedae partem abscondere voluit, falso per deos iuratus (Lycophr. 939 cum sch.).
  6. Ovid. Met. VIII 312.
  7. Anth. Gr. VII 578.
  8. Paus. II 29, 4; Hom. Il. XXIII 665.
  9. Plut. Theseus 29.