Agathias

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rex Byzantinus ludens - scaenam simillimam iam Agathias descripserat saecula sex antea

Agathias, saepe Scholasticus agnominatus (Graece Ἀγαθίας ὁ Σχολαστικός; Myrinae natus anno 536, mortuus anno 582) fuit poeta et rerum gestarum scriptor Byzantinus, amicus Pauli Silentiarii.

Inde ab anno 554 Constantinopoli vitam degebat. Opere Cycli, anthologia poetica contemporanea octo in tomis collecta, inter primos fuit, qui florilegia Graeca fabricaverunt. In qua inveniuntur et propria poemata epigrammatave plus quam centum. Conservabatur etiam historia quinque librorum, qua Procopium lingua nimium tumida res annorum inter 552 et 558 maximi momenti tradidit. Eam edidit Bonnae anno 1828 Bartholdus Georgius Niebuhr et Lipsiae anno 1871 Dindorfius in tomo altero operis Historici graeci minores.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Maria Elisabetta Colonna, Gli storici Bizantini dal IV al XV secolo (Napoli: Armanni, 1956) pp. 3-5

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!