Palindromus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quadratum Satoris, graphitum Pompeiis inventum, ante eruptionem Vesuvii anno 79 scriptum.

Palindromus (ex verbo Anglico palindrome, ex verbis Graecis πάλιν 'iterum' + δρóμος 'via, cursus'; in lingua Graeca hodierna καρκινικὴ επιγραφή 'inscriptio cancrorum' vel καρκίνοι 'cancri') est verbum, locutio, sententia, numerus, vel alia unitatum series quae a fronte et a tergo idem ordinem habet, accommodationibus punctuationis et disiunctionum verborum? neglectis. Praeterea etiam verba vel sententiae palindromi appellantur quae a fronte et a tergo non idem sensum habent. Compositio litterarum in palindromis est exemplum scripturae coactae.

Palindromi absurdi[recensere | fontem recensere]

  • 12321
  • afzffgffzfa
  • xix


Palindromi sensum ferentes[recensere | fontem recensere]

Verba[recensere | fontem recensere]

eiusdem sensus[recensere | fontem recensere]

  • Aenea
  • ala
  • ara
  • atta
  • ebibe
  • ecce
  • ere
  • erepere
  • erexere
  • esse
  • evitative
  • ibi
  • ii
  • illi
  • inani
  • ini
  • iri
  • IVVI (iuvi)
  • iussui
  • madidam
  • maeream
  • magam
  • malam
  • massam
  • mererem
  • mullum
  • mulum
  • muratarum
  • murorum
  • murum
  • mutatum
  • mutum
  • nemen
  • non
  • obarabo
  • obibo
  • omississimo
  • oro
  • ovo
  • rerer
  • rotator
  • sanas
  • satas
  • seces
  • sedes
  • senes
  • sereres
  • seres
  • simillimis
  • sinis
  • Sinonis
  • sis
  • sitis
  • sonos
  • subinanibus
  • sucus vel potius succus
  • sumamus
  • sumemus
  • sumeremus
  • sumimus
  • summus
  • sumus
  • sus
  • suus
  • taxat
  • temet
  • tenet
  • tereret
  • teret
  • terret
  • texet
  • tot
  • usu

alii sensus (Anglice semordnilap)[recensere | fontem recensere]

  • ad ↔ da
  • Aetna antea
  • agam ↔ maga
  • agimur rumiga
  • alet ↔ tela
  • amor ↔ roma
  • animes ↔ semina
  • animo ↔ omina
  • anu ↔ una
  • arcas ↔ sacra
  • aro ↔ ora
  • atro ↔ orta
  • atrum ↔ murta
  • Atlas salta
  • AVLIS ↔ SILVA
  • aut ↔ tua
  • cis ↔ sic
  • des ↔ sed
  • di ↔ id
  • EHEV ↔ VEHE
  • elavo ↔ ovale
  • eram ↔ mare
  • ero ↔ ore
  • es ↔ se
  • et ↔ te
  • etsi ↔ iste
  • ibis ↔ sibi
  • ibit ↔ tibi
  • ibo ↔ obi
  • icimini ↔ inimici
  • ignifer ↔ refingi
  • imus ↔ sumi
  • inanibus ↔ subinani
  • iram ↔ mari
  • irem ↔ meri
  • ires ↔ seri
  • iret ↔ teri
  • is ↔ si
  • itis ↔ siti
  • ius ↔ sui
  • manu ↔ unam
  • matres ↔ sertam
  • mero ↔ orem
  • merum ↔ murem
  • meus ↔ suem
  • miratum ↔ mutarim
  • mucet ↔ tecum
  • mucro ↔ Orcum
  • muger ↔ regum
  • mulceas ↔ saeclum
  • mulces ↔ seclum
  • mulliceps ↔ specillum
  • muneres ↔ serenum
  • murem ↔ merum
  • mures ↔ serum
  • mutares ↔ seratum
  • mutas ↔ satum
  • mutator ↔ rotatum
  • olet ↔ telo
  • ores ↔ sero
  • oret ↔ tero
  • ramus ↔ sumar
  • rotas ↔ sator
  • sanis ↔ sinas
  • senas ↔ sanes
  • senis ↔ sines
  • silet ↔ telis
  • sinu ↔ unis
  • satis ↔ sitas
  • Seribus ↔ subires
  • tu ↔ ut

Sententiae[recensere | fontem recensere]

Carmina[recensere | fontem recensere]

alii sensus[recensere | fontem recensere]

Vaticinor tibi quod navalis laurea cinget
Tempora nec magnas spes mare destituet;
Deiciet tua gens cunctas nec Gallia victrix
Denique frangetur litus ad Albionum;
Sors bona non mala sors concludet proelia, qua re
Saecula te dicent PARS BONA non MALA PARS.

Hic palindromus Friderico Augusto Wolfio philologo claro germanico attribuitur. Auctor eo carmine ut augurio Trafalgaris pugnae conscripto iam ad interitum Napoleonis allusit. Admirabili arte versificandi et prorsus et retrorsus legentibus formam distichi integri praebet. Wolfium auctorem esse veri simile est, qui Universitate Hallensi anno 1806 a Napoleone sublata orbus professione philologica fuit.

Notatio musica[recensere | fontem recensere]

Palindromi geneticae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quod attinet ad Baracum Obamam, Praesidem Civitatum Foederatarum Americae.
  2. Abraham Rees, The Cyclopædia: Or, Universal Dictionary of Arts, Sciences, and Literature
  3. Anonymus anno ca. 890. Psalterium profanum. Weltliche Gedichte des lateinischen Mittelalters: Lateinisch und deutsch herausgegeben und übersetzt von Josef Eberle. Turoci: Manesse Verlag, 1962.—Poemata mundana medii aevi Latini. Latine et Germanice edita atque reddita a Iosepho Eberle. Turici: ex aedibus Manesse, 1962.
  4. Sententia magica, quae constat ex vocabulis quae ipsi palindromi sunt.
  5. VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., 42/2007/167

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad palindromos spectant.