In girum imus nocte ecce et consumimur igni

E Vicipaedia
"In girum imus nocte ecce et consumimur igni"

"In girum imus nocte ecce et consumimur igni" est palindromus et hexameter dactylicus Latinus.

Nonnulli hunc versum Vergilio attribuunt, sed eius siccitas magis ad tempora mediaevalia referre videtur quibus temporibus tale genus ludorum verbalium maxime aestimabantur.

Haec sententia ad papiliones nocturnos referre videtur qui nocturnis giris circa flammam candelae tandem igne comburuntur[1].

Pictura Michaelis Zichy titulo A démon fegyverei

Secundum alios refert ad daemones qui aeternali gyro in tenebris nocturnis igne perpetuo vorantur[2].

Haec sententia ad superbos, et ad cupidos qui nimis ad lumina fallacia potentiae, divitiarum vel gloriae appropinquare cupiunt, quae omnia mox istos igne delebunt.

Pellicula cinematographica[recensere | fontem recensere]

Eadem sententia sed abbreviata (In girum imus nocte et consumimur igni) titulus est pelliculae francogallicae a Guidone Debord perfectae anno 1978. Haec pellicula describit societatem hodiernam in qua allecti bonis consumabilibus homines igne vacuitatis ut papiliones comburuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Opuscoli religiosi, letterarj e morali, serie terze, tomo I°, Modena, 1870, p. 212 : "... parole che si prestano ad essere lette da diritta a sinistra, come appunto il verso : In girum imus nocte et consumimur igni, detto delle farfallette notturne che aggirandosi attorno alle fiammelle vi si vasero ad abbruciare".
  2. César Cantú, Histoire universelle, Paris : Firmin Didot Frères, volumen III, 1844, p. 428 : "Pertinet ad daemones"[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Guy Debord, In girum imus nocte et consumimur igni. Champ Libre, 1982
  • Guy Debord, In girum imus nocte et consumimur igni. Édition critique. Gérard Lebovici, 1990; reimpressum Lutetiae: Gallimard, 1999. ISBN 978-2-07-075679-7

Nexus interni